*42* XIV. Deinceps, ut erat propositum, de beneficentia ac de
liberalitate dicatur, qua quidem nihil est naturae hominis
accommodatius, sed habet multas cautiones. Videndum est enim, primum ne
obsit benignitas et iis ipsis, quibus benigne videbitur fieri, et
ceteris, deinde ne maior benignitas sit quam facultates, tum ut pro
dignitate cuique tribuatur; id enim est iustitiae fundamentum, ad quam
haec referenda sunt omnia. Nam et qui gratificantur cuipiam, quod obsit
illi, cui prodesse velle videantur, non benefici neque liberales, sed
perniciosi assentatores iudicandi sunt, et qui aliis nocent, ut in alios
liberales sint, in eadem sunt iniustitia, ut si in suam rem aliena
convertant.
*43* Sunt autem multi, et quidem cupidi splendoris et gloriae, qui
eripiunt aliis, quod aliis largiantur, iique arbitrantur se beneficos in
suos amicos visum iri, si locupletent eos quacumque ratione. Id autem
tantum abest ab[37] officio, ut nihil magis officio possit esse
contrarium. Videndum est igitur, ut ea liberalitate utamur, quae prosit
amicis, noceat nemini. Quare L. Sullae, C. Caesaris pecuniarum
translatio a iustis dominis ad alienos non debet liberalis videri; nihil
est enim liberale, quod non idem iustum.
*44* Alter locus erat cautionis, ne benignitas maior esset quam
facultates, quod, qui benigniores volunt esse, quam res patitur, primum
in eo peccant, quod iniuriosi sunt in proximos; quas enim copias his[38]
et suppeditari aequius est et relinqui, eas transferunt ad alienos.
Inest autem in tali liberalitate cupiditas plerumque rapiendi et
auferendi per iniuriam, ut ad largiendum suppetant copiae. Videre etiam
licet plerosque non tam natura liberales quam quadam gloria ductos, ut
benefici videantur, facere multa, quae proficisci ab ostentatione magis
quam a voluntate videantur. Talis autem simulatio vanitati est
coniunctior quam aut liberalitati aut honestati.
*45* Tertium est propositum, ut in beneficentia dilectus esset
dignitatis; in quo et mores eius erunt spectandi in quem beneficium
conferetur, et animus erga nos et communitas ac societas vitae et ad
nostras utilitates officia ante collata; quae ut concurrant omnia,
optabile est; si minus, plures causae maioresque ponderis plus habebunt.
[37] _ab_ c, Edd.; not in A B H L b.
[38] _his_ H a, Edd.; _iis_ A B b; _eis_ L c.
#Justice and generosity.#
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account