*45* The third rule laid down was that in acts of kindness we should
weigh with discrimination the worthiness of the object of our
benevolence; we should take into consideration his moral character, his
attitude toward us, the intimacy of his relations to us, and our common
social ties, as well as the services he has hitherto rendered in our
interest. It is to be desired that all these considerations should be
combined in the same person; if they are not, then the more numerous and
the more important considerations must have the greater weight.
*46* XV. Quoniam autem vivitur non cum perfectis hominibus planeque
sapientibus, sed cum iis, in quibus praeclare agitur si sunt simulacra
virtutis, etiam hoc intellegendum puto, neminem omnino esse neglegendum,
in quo aliqua significatio virtutis appareat, colendum autem esse ita
quemque maxime, ut quisque maxime virtutibus his lenioribus erit
ornatus, modestia, temperantia, hac ipsa, de qua multa iam dicta sunt,
iustitia. Nam fortis animus et magnus in homine non perfecto nec
sapiente[39] ferventior plerumque est, illae virtutes bonum virum
videntur potius attingere.
Atque haec in moribus.
*47* De benivolentia autem, quam quisque habeat erga nos, primum illud
est in officio, ut ei plurimum tribuamus, a quo plurimum diligamur,[40]
sed benivolentiam non adulescentulorum more ardore quodam amoris, sed
stabilitate potius et constantia iudicemus. Sin erunt merita, ut non
ineunda, sed referenda sit gratia, maior quaedam cura adhibenda est;
nullum enim officium referenda gratia magis necessarium est.
#Op. 349-351#
*48* Quodsi ea, quae utenda acceperis, maiore mensura, si modo possis,
iubet reddere Hesiodus, quidnam beneficio provocati facere debemus? an
imitari agros fertiles, qui multo plus efferunt quam acceperunt? Etenim
si in eos, quos speramus nobis profuturos, non dubitamus officia
conferre, quales in eos esse debemus, qui iam profuerunt? Nam cum duo
genera liberalitatis sint, unum dandi beneficii, alterum reddendi, demus
necne, in nostra potestate est, non reddere viro bono non licet,
modo[41] id facere possit sine iniuria.
*49* Acceptorum autem beneficiorum sunt dilectus habendi, nec dubium,
quin maximo cuique plurimum debeatur. In quo tamen in primis, quo
quisque animo, studio, benivolentia facerit, ponderandum est. Multi enim
faciunt multa temeritate quadam sine iudicio vel morbo in omnes vel
repentino quodam quasi vento impetu animi incitati; quae beneficia aeque
magna non sunt habenda atque ea, quae iudicio, considerate constanterque
delata sunt.
Sed in collocando beneficio et in referenda gratia, si cetera paria
sunt, hoc maxime officii est, ut quisque maxime opis indigeat, ita ei
potissimum opitulari; quod contra fit a plerisque; a quo enim plurimum
sperant,[42] etiamsi ille iis non eget, tamen ei potissimum inserviunt.
[39] _sapiente_ MSS.; _sapienti_ Wesenberg, Bt.
[40] _diligamur_ A B^2 H L b c; _diligimur_ B^1, Bt^1.
[41] _modo_ A H L b c; _si modo_ B.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account