*83* Nunquam omnino periculi fuga committendum est, ut imbelles
timidique videamur, sed fugiendum illud etiam, ne offeramus nos
periculis sine causa, quo esse nihil potest stultius. Quapropter in
adeundis periculis consuetudo imitanda medicorum est, qui leviter
aegrotantes leniter curant, gravioribus autem morbis periculosas
curationes et ancipites adhibere coguntur. Quare in tranquillo
tempestatem adversam optare dementis est, subvenire autem tempestati
quavis ratione sapientis, eoque magis, si plus adipiscare re explicata
boni quam addubitata mali.
Periculosae autem rerum actiones partim iis[73] sunt, qui eas
suscipiunt, partim rei publicae. Itemque alii de vita, alii de gloria et
benivolentia civium in discrimen vocantur. Promptiores igitur debemus
esse ad nostra pericula quam ad communia dimicareque paratius de honore
et gloria quam de ceteris commodis.
*84* Inventi autem multi sunt, qui non modo pecuniam, sed etiam vitam
profundere pro patria parati essent, iidem gloriae iacturam ne minimam
quidem facere vellent, ne re publica quidem postulante; ut
Callicratidas, qui, cum Lacedaemoniorum dux fuisset Peloponnesiaco bello
multaque fecisset egregie, vertit ad extremum omnia, cum consilio non
paruit eorum, qui classem ab Arginusis removendam nec cum Atheniensibus
dimicandum putabant; quibus ille respondit Lacedaemonios classe illa
amissa aliam parare posse, se fugere sine suo dedecore non posse. Atque
haec quidem Lacedaemoniis[74] plaga mediocris, illa pestifera, qua, cum
Cleombrotus invidiam timens temere cum Epaminonda conflixisset
Lacedaemoniorum opes corruerunt.
#Ann. xii, Vahlen^2, 370-372#
Quanto Q. Maximus melius! de quo Ennius:
Unus homo nobis cunctando restituit rem.
Noenum rumores ponebat[75] ante salutem.
Ergo postque magisque viri nunc gloria claret.
Quod genus peccandi vitandum est etiam in rebus urbanis. Sunt enim, qui,
quod sentiunt, etsi optimum sit, tamen invidiae metu non audeant[76]
dicere.
[71] _calida_ Nonius, Edd.; _callida_ MSS.
[72] _consilia quietis et cogitatis_ Edd.; _consilia et
quietis et cogitationis_ A B H a b; _consilia et quietis
cogitationibus_ c p.
[73] _iis_ Edd.; _his_ MSS.
[74] _quidem Lacedaemoniis_ Edd., _quidem de Lacedaemoniis_
MSS.
[75] _Noenum rumores ponebat_ Lachmann (ad Lucr. III, 198);
_Non enim rumores ponebat_ MSS.; _Non ponebat enim_ alii.
[76] _audeant_ Ernesti; _audent_ MSS., Bt.^1, Heine.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account