"One man--and he alone--restored our state by delaying.
Not in the least did fame with him take precedence of safety;
Therefore now does his glory shine bright, and it grows ever
brighter."
This sort of offence[U] must be avoided no less in political life. For
there are men who for fear of giving offence do not dare to express
their honest opinion, no matter how excellent.
[T] Such as the esteem and good-will of fellow-citizens;
life, liberty, and the pursuit of happiness; the existence of
the state and all the advantages it brings.
[U] Sacrificing public interests to personal glory.
*85* XXV. Omnino qui rei publicae praefuturi sunt, duo Platonis
praecepta teneant, #Rep. i. 342 E# unum, ut utilitatem civium sic
tueantur, ut, quaecumque agunt, ad eam referant obliti commodorum
suorum, #Rep. iv, 420 B# alterum, ut totum corpus rei publicae curent,
ne, dum partem aliquam tuentur, reliquas deserant. Ut enim tutela, sic
procuratio rei publicae ad eorum utilitatem, qui commissi sunt, non ad
eorum, quibus commissa est, gerenda est. Qui autem parti civium
consulunt, partem neglegunt, rem perniciosissimam in civitatem inducunt,
seditionem atque discordiam; ex quo evenit, ut alii populares, alii
studiosi optimi cuiusque videantur, pauci universorum.
*86* Hinc apud Atheniensis magnae discordiae, in nostra re publica non
solum seditiones, sed etiam pestifera bella civilia; quae gravis et
fortis civis et in re publica dignus principatu fugiet atque oderit
tradetque se totum rei publicae neque opes aut potentiam consectabitur
totamque eam sic tuebitur, ut omnibus consulat; nec vero criminibus
falsis in odium aut invidiam quemquam vocabit omninoque ita iustitiae
honestatique adhaerescet, ut, dum ea conservet, quamvis graviter
offendat mortemque oppetat potius quam deserat illa, quae dixi.
#Rep. vi, 488 B; 489 C#
*87* Miserrima omnino est ambitio honorumque contentio, de qua praeclare
apud eundem est Platonem, "similiter facere eos, qui inter se
contenderent, uter potius rem publicam administraret, ut si nautae
certarent, quis eorum potissimum gubernaret." #Rep. viii, 567 C; Leg.
ix, 856 B# Idemque praecipit, ut "eos adversarios existimemus, qui arma
contra ferant, non eos, qui suo iudicio tueri rem publicam velint,"
qualis fuit inter P. Africanum et Q. Metellum sine acerbitate dissensio.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account