*119* XXXIII. Illud autem maxime rarum genus est eorum, qui aut
excellenti[116] ingenii magnitudine aut praeclara eruditione atque
doctrina aut utraque re ornati spatium etiam deliberandi habuerunt, quem
potissimum vitae cursum sequi vellent; in qua deliberatione ad suam
cuiusque naturam consilium est omne revocandum. Nam cum in omnibus, quae
aguntur, ex eo, quo modo quisque natus est, ut supra dictum est, quid
deceat, exquirimus, tum in tota vita constituenda multo est ei rei[117]
cura maior adhibenda, ut constare in perpetuitate vitae possimus
nobismet ipsis nec in ullo officio claudicare.
*120* Ad hanc autem rationem quoniam maximam vim natura habet, fortuna
proximam, utriusque omnino habenda ratio est in deligendo genere vitae,
sed naturae magis; multo enim et firmior est et constantior, ut fortuna
non numquam tamquam ipsa mortalis cum immortali natura pugnare videatur.
Qui igitur ad naturae suae non vitiosae genus consilium vivendi omne
contulerit, is constantiam teneat (id enim maxime decet), nisi forte se
intellexerit errasse in deligendo genere vitae. Quod si acciderit
(potest autem accidere), facienda morum institutorumque mutatio est. Eam
mutationem si tempora adiuvabunt, facilius commodiusque faciemus; sin
minus, sensim erit pedetemptimque facienda, ut amicitias, quae minus
delectent et minus probentur, magis decere censent sapientes sensim
diluere quam repente praecidere. *121* Commutato autem genere vitae omni
ratione curandum est, ut id bono consilio fecisse videamur.
Sed quoniam paulo ante dictum est imitandos esse maiores, primum illud
exceptum sit, ne vitia sint imitanda, deinde si natura non feret, ut
quaedam imitari possit[118] (ut superioris filius Africani, qui hunc
Paulo natum adoptavit, propter infirmitatem valetudinis non tam potuit
patris similis esse, quam ille fuerat sui); si igitur non poterit sive
causas defensitare sive populum contionibus tenere sive bella gerere,
illa tamen praestare debebit, quae erunt in ipsius potestate, iustitiam,
fidem, liberalitatem, modestiam, temperantiam, quo minus ab eo id, quod
desit, requiratur. Optima autem hereditas a patribus traditur liberis
omnique patrimonio praestantior gloria virtutis rerumque gestarum, cui
dedecori esse nefas [et vitium][119] iudicandum est.
[116] _excellenti_ L c; _excellente_ A B H a b; _excellentis_
p.
[117] _est ei rei_ Gruter, Edd.; _est eius rei_ L c p; _est
rei_ A B H b; _est ei_ a.
[118] _possit_ J. M. Heusinger, Edd.; _possint_ MSS.
[119] _et_ (_sed_ b) _vitium_ A B H a b; [_et vitium_] Bt.^2,
Ed.; _et vicium_ c; _et impium_ L p, Bt.^1, Heine.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account