Demoniality; or, Incubi and SuccubiSinistrari, Ludovico Maria
Religion
Demoniality; or, Incubi and Succubi
Sinistrari, Ludovico Maria
Catholic Church -- Doctrines; Demonology -- Early works to 1800
7. Quod si dicatur, aperiendum esse in confessione circumstantiam
concubitus cum Dæmone ratione peccati contra Religionem: peccatum
contra Religionem committitur, aut ex cultu, aut ex reverentia, aut ex
deprecatione, aut ex pacto, aut ex societate cum Dæmone (D. Thomas, 2.
2. q. 90. art. 2. et q. 95. art. 4. in corp.); sed, ut infra dicemus,
dantur Succubi, et Incubi, quibus nullum prædictorum exhibetur, et
tamen copula sequitur: igitur respectu istorum nulla intervenit
irreligiositas, et commixtio cum istis nullam habebit rationem
ulteriorem, quam puri et simplicis coitus, qui, si est ejusdem speciei
cum =Bestialitate=, sufficienter exprimetur dicendo: =Bestialitatem
commisi=; quod tamen falsum est.
7. It may be urged that if the circumstances of a sensual intercourse
with the Demon should be revealed to the Confessor, it is on account of
its offense against Religion, an offense which comes either from the
worship rendered to the Demon, or from the homage or prayers offered up
to him, or from the compact of fellowship entered into with him (_S.
Thomas_, quest. 90). But, as will be seen hereafter, there are Incubi
and Succubi to whom none of the foregoing applies, and yet _copula
sequitur_. There is consequently, in that special case, no element of
irreligion, no other character _quam puri et simplicis coitus_; and, if
of the same species as _Bestiality_, it would be adequately stated by
saying: _I have been guilty of the sin of Bestiality_; which is not so.
8. Ulterius in confesso est apud omnes Theologos Morales, quod longe
gravior est copula cum Dæmone, quam cum quolibet bruto; in eadem autem
specie specialissima peccati, non datur unum peccatum gravius altero,
sed omnia æque gravia sunt; perinde enim est coire cum cane, aut
asina, aut equa; sequitur ergo, quod si =Dæmonialitas= est gravior
Bestialitate, non sint ambo ejusdem speciei. Nec dicendum gravitatem
majorem in =Dæmonialitate= petendam esse ab irreligiositate, seu
superstitione ex societate cum Dæmone, ut scribit Cajetanus ad 2. 2. q.
154., ar. 11. § ad 3. in fine, quia hoc fallit in aliquibus Succubis
et Incubis, ut supra dictum est; tum quia gravitas major statuitur in
=Dæmonialitate= præ Bestialitate, in genere vitii contra naturam:
major autem gravitas in illa supra istam ratione irreligiositatis
exorbitat ex illo genere, proinde non facit in illo genere, et ex se
graviorem.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account