Demoniality; or, Incubi and SuccubiSinistrari, Ludovico Maria
Religion
Demoniality; or, Incubi and Succubi
Sinistrari, Ludovico Maria
Catholic Church -- Doctrines; Demonology -- Early works to 1800
Sequenti mane fuit mulier ad confessarium virum prudentem ac doctum,
a quo fuit in fide confirmata et exhortata, ut viriliter, sicut
fecerat, resisteret, et sacris Reliquiis se muniret. Sequentibus
noctibus par priori fuit tentatio, et verbis, et osculis, et par etiam
in muliere constantia. Hæc pertæsa talem ac tantam molestiam, ad
Confessarii consultationem, et aliorum gravium virorum, per Exorcistas
peritos fecit se exorcizare ad sciendum num esset obsessa; et cum
invenissent a nullo malo spiritu possideri, benedixerunt domui,
cubiculo, lecto, et præceptum Incubo fecerunt, ne auderet molestiam
amplius mulieri inferre. Sed omnia incassum: siquidem tentationem
inceptam prosequebatur, ac si præ amore langueret, ploratus et ejulatus
emittebat ad mulierem demulcendam, quæ tamen gratia Die adjuta semper
viriliter restitit. Renovavit Incubus tentationem, ipsi apparens
interdiu in forma pusionis, seu parvi homunculi pulcherrimi, cæsariem
habens rutilam et crispam, barbamque fulvam ac splendentem velut
aurum, glaucosque oculos, ut flos lini, incedebatque indutus habitu
Hispanico. Apparebat autem illi quamvis cum ea alii morarentur; et
questus, prout faciunt amantes, exercens, et jactando basia, solitasque
preces repetendo tentabat mulierem, ut ad illius amplexus admitteretur.
Videbatque, et audiebat illa sola præsentem ac loquentem, minime autem
cæteri adstantes.
Perseverabat in illa constantia mulier, donec contra eam iratus
Incubus, post aliquos menses blanditiarum novum persecutionis genus
adortus est. Primo abstulit ab ea crucem argenteam plenam Reliquiis
Sanctorum, et ceram benedictam, sive Agnum papalem B. Pontificis Pii
V, quæ secum semper portabat; mox etiam annulos et alia jocalia aura
et argentea ipsius, intactis seris sub quibus custodiebantur, in arca
suffuratus est. Exinde cœpit illam acriter percutere, et apparebant
post verbera contusiones, et livores in facie, brachiis, aliisque
corporis partibus, quæ per diem unum vel alterum perdurabant, mox in
momento disparebant contra ordinem contusionis naturalis, quæ sensim
paulatimque decrescit. Aliquoties ipsius infantulam lactentem cunis
eripiebat, et illam, nunc super tecta in limine præcipitii locabat,
nunc occultabat, nihil tamen mali in illa apparuit. Aliquoties totam
domus supellectilem evertebat; aliquoties ollas, paropsides, et alia
vasa testea minutatim frangebat, subinde fracta restituebat integra.
Semel dum ipsa cum viro cubaret, apparens Incubus in forma solita
enixe deprecabatur ab ea concubitum, et dum ipsa de more constans
resisteret, in furorem actus Incubus abscessit, et infra breve temporis
spatium reversus est, secum ferens magnam copiam laminarum saxearum,
quibus Genuenses in civitate sua et universa Liguria domos tegunt,
et ex ipsis fabricavit murum circa lectum tantæ altitudinis, ut ejus
conopeum adæquaret, unde necesse fuit scalis uti, si debuerunt de
cubili surgere. Murus autem fuit absque calce, et ipso destructo, saxa
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account