Demoniality; or, Incubi and SuccubiSinistrari, Ludovico Maria
Religion
Demoniality; or, Incubi and Succubi
Sinistrari, Ludovico Maria
Catholic Church -- Doctrines; Demonology -- Early works to 1800
30. In confesso autem est apud Theologos et Philosophos, quod ex
commixtione hominis cum Dæmone aliquoties nascuntur homines, et
tali modo nasciturum esse Antichristum opinantur nonnulli Doctores:
Bellarm. lib. 1, de Rom. Pont., cap. 12; Suarez, tom. 2, disp. 54,
sec. 1.; Maluend., de =Antichr.=, l. 2., c. 8. Immo observant, quod,
qui gignuntur ab hujusmodi Incubis, naturali causa etiam evenit,
ut nascantur grandes, robustissimi, ferocissimi, superbissimi, ac
nequissimi, ut scripsit Maluenda, =loc. cit.=, =§ Ad illud=; et hujus
rationem recitat ex Vallesio Archia. Reggio. =Sac. Philosoph.=,
c. 8., dicente quod Incubi =summittant in uteros non qualecumque,
neque quantumcumque semen, sed plurimum, crassissimum, calidissimum,
spiritibus affluens et seri expers. Id vero est eis facile conquirere,
deligendo homines calidos, robustos, et abondantes multo semine, quibus
succumbant, deinde et mulieres tales, quibus incumbant, atque utrisque
voluptatem solito majorem afferendo, tanto enim abundantius emittitur
semen, quanto cum majori voluptate excernitur.= Hæc Vallesius.
Confirmat vero Maluenda supradicta, probando, ex variis et classicis
Auctoribus, ex hujusmodi concubitu natos: Romulum ac Remum, Liv. decad.
1; Plutarch., =in Vit. Romul. et Parallel.=; Servium Tullium, sextum
regem Romanorum, Dionys. Halicar., lib. 4, Plin., lib. 36., c. 27;
Platonem Philosophum, Laer. l. 9. =de Vit. Philos.=; D. Hyeron., =l. 1.
Controvers. Jovinian.=; Alexandrum Magnum, Plutarch., =in Vit. Alex.
M.=; Quint. Curt., l. 4, =de Gest. Alex. M.=; Seleucum, regem Syriæ,
Just., =Hist.=, l. 15; Appian., =in Syriac.=; Scipionem Africanum
Majorem, Liv., decad. 3, lib. 6; Cæsarem Augustum Imperatorem, Sueton.,
=in Octa.=, c. 94; Aristomenem Messenium, strenuissimum ducem Græcorum,
Strabo, =de Sit. Orb.=, lib. 8; Pausan., =de Rebus Græcor.=, lib. 3;
et Merlinum, seu Melchinum Anglicum ex Incubo et Filia Caroli Magni
Moniali, Hauller, volum. 2, Generat. 7, quod etiam de Martino Luthero,
perditissimo Heresiarcha scribit Cochlæus apud Maluendam, =de Antich.=,
lib. 2, c. 6, =§ Cæterum=.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account