Demoniality; or, Incubi and SuccubiSinistrari, Ludovico Maria
Religion
Demoniality; or, Incubi and Succubi
Sinistrari, Ludovico Maria
Catholic Church -- Doctrines; Demonology -- Early works to 1800
31. Salva tamen tot, et tantorum Doctorum, qui in ea opinione
conveniunt, reverentia, non video, quomodo ipsorum sententia possit
subsistere; tum quia, ut optime opinatur Pererius, tom. 2, in =Genes.=,
cap. 6, disp. 5, tota vis et efficacia humani seminis consistit
in spiritibus, qui difflantur, et evanescunt statim ac sunt extra
genitalia vasa, a quibus foventur et conservantur, ut scribunt Medici.
Nequit proinde Dæmon semen acceptum conservare, ita ut aptum sit
generationi, quia vas, quodcumque sit illud, in quo semen conservare
tentaret, oporteret quod caleret calore assimetro a nativo organorum
humanæ generationis; similarem enim a nullo alio præterquam ab organis
ipsis habere potest generatio. Tum quia generatio actus vitalis est,
per quem homo generans de propria substantia semen defert per organa
naturalia ad locum generationi congruentem. In casu autem delatio
seminis non potest esse actus vitalis hominis generantis, quia ab eo
non infertur in matricem; proinde nec dici potest, quod homo eujus
est semen, generet fœtum, qui ex eo nascitur. Neque Incubus ipsius
pater dici potest; quia de ipsius substantia semen non est. Hinc
fiet, quod nascetur homo, cujus nemo pater sit, quod est incongruum.
Tum quia in patre naturaliter generante duplex causalitas concurrit,
nempe materialis, quia semen, quod materia generationis, ministrat,
et efficiens, quia agens principale est in generatione, ut communiter
statuunt Philosophi. In casu autem nostro homo ministrando solum semen,
puram materiam exhiberet absque ulla actione in ordine ad generationem;
proinde non posset dici pater filii qui nasceretur: et hoc est contra
id, quod homo genitus ab Incubo non est illius filius, sed est filius
ejus viri, a quo Incubus semen sumpsit.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account