Demoniality; or, Incubi and SuccubiSinistrari, Ludovico Maria
Religion
Demoniality; or, Incubi and Succubi
Sinistrari, Ludovico Maria
Catholic Church -- Doctrines; Demonology -- Early works to 1800
37. Inaudita forsan erit sententia hæc, sed non destituta erit
probabilitate. Si enim a Theologis tanta inter Angelos diversitas
specifica, et proinde essentialis statuitur, ut in via D. Thomæ,
p. p. 50, ar. 4, plures Angeli nequeant esse in eadem specie, sed
quilibet Angelus propriam speciem constituat, profecto nulla invenitur
repugnantia, quod Angelorum nonnulli sint purissimi spiritus, et
proinde excellentissimæ naturæ, alii autem corporei, et minus
excellentes, et eorum differentia petatur per corporeum et incorporeum.
Accedit quod hac sententia facile solvitur alias insolubilis
contradictio inter duo Concilia Œcumenica, nempe Septimam Synodum
generalem, et dictum Concilium Lateranense: siquidem in illa Synodo,
quæ est secunda Nicæna, actione quinta, productus est liber Joannis
Thessalonicensis scriptus contra quemdam Philosophum gentilem, in quo
ita habetur: =De Angelis et Archangelis, atque eorum Potestatibus,
quibus nostras Animas adjungo, ipsa Catholica Ecclesia sic sentit,
esse quidem intelligibiles, sed non omnino corporis expertes, et
insensibiles, ut vos Gentiles dicitis, verum tenui corpore præditos, et
aereo, sive igneo, sicut scriptum est: qui facit Angelos suos spiritus,
et ministros suos ignem urentem=. Et infra: =Quamquam autem non sint ut
nos, corporei, utpote ex quatuor elementis, nemo tamen vel Angelos,
vel Dæmones, vel Animas dixerit incorporeas: multoties enim in proprio
corpore visi sunt ab illis, quibus Dominus oculos aperuit=. Et cum
omnia lecta fuissent coram Patribus synodaliter congregatis, Tharasius,
Patriarcha Constantinopolitanus, poposcit adprobationem Sanctæ Synodi
his verbis: =Ostendit Pater, quod Angelos pingi oporteat, quoniam
circumscribi possunt, et ut homines apparuerunt. Synodus autem uno ore
respondit: Etiam, Domine=.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account