Demoniality; or, Incubi and SuccubiSinistrari, Ludovico Maria
Religion
Demoniality; or, Incubi and Succubi
Sinistrari, Ludovico Maria
Catholic Church -- Doctrines; Demonology -- Early works to 1800
39. Sed quam frigidæ sint istæ responsiones nemo non videt, ac eas
minime satisfacere oppositioni palmariter demonstrat Bonaventura Baro,
=Scot. Defens.=, tom. 9, apolog. 2, actio 1, § 2 per totum.
Proinde ad tollendam contradictionem Conciliorum dicendum est, Nicænum
locutum esse de una, Lateranense autem de alia specie Angelorum,
et illam quidem corpoream, hanc vero penitus incorpoream; et sic
conciliantur aliter irreconciliabilia Concilia.
39. But any one can discern the invalidity of those answers, and
Bonaventure Baro (_Scot. Defens._, tome 9) proves to evidence that
they do not bear. In consequence, in order to agree the two Councils,
we must say that the Council of Nicea meant one species of Angels,
and that of Lateran another: the former, corporeal, the latter on the
contrary absolutely incorporeal; and thus are reconciled two otherwise
irreconcilable Councils.
40. Præmittendum 2º, nomen Angeli esse nomen officii, non naturæ, ut
concorditer scribunt S. S. Patres: Ambros. in c. 1 =epist. ad Hebr.=,
Hilaris, l. 5 de Trin., Augustinus, lib. 15 =de Civit. Dei= c. 23,
Gregorius, =Hom. 34 in Evang.=, Isidorus, l. =de Sum. Bonit.=, c. 12;
unde præclare ait D. Ambrosius: Angelus non ex eo quod est spiritus, ex
eo quod agit, Angelus, quia =Angelus= Græce, Latine =Nuntius= dicitur;
sequitur igitur ex hoc, quod illi, qui ad aliquod ministerium a Deo
mittuntur, sive spiritus sint, sive homines, Angeli vocari possunt;
et de facto ita vocantur in Scripturis Sacris: nam de Sacerdotibus,
Concionatoribus ac Doctoribus, qui tanquam Nuntii Dei explicant
hominibus divinam voluntatem, dicitur, =Malach.= c. 2. v. 7: =Labia
Sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia
Angelus Domini exercituum est=. D. Joannes Baptista ab eodem Propheta,
c. 3 v. 1, vocatur Angelus, dum ait: =Ecce ego mitto Angelum meum, et
præparabit viam ante faciem meam=. Et hanc prophetiam esse ad litteram
de S. Joanne Baptista testatur Christus Dominus in =Evangelio Matthæi=,
11, v. 10. Immo et ipse Deus, quia fuit missus a Patre in mundum ad
evangelizandum legem gratiæ, vocatur Angelus. Ita in prophetia Isaiæ,
c. 9 v. 6, juxta versionem Septuaginta: =Vocabitur nomen ejus magni
consilii Angelus=, et clarius in Malachiæ c. 3 v. 1: =Veniet ad templum
sanctum suum Dominator quem vos quæritis, et Angelus testamenti quem
vos vultis=. Quæ prophetia ad litteram est de Christo Domino. Sequitur
igitur nullum absurdum sequi ex hoc, quod dicimus Angelos quosdam
esse corporeos, nam et homines, qui corpore constant, Angeli vocabulo
efferuntur.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account