Demoniality; or, Incubi and SuccubiSinistrari, Ludovico Maria
Religion
Demoniality; or, Incubi and Succubi
Sinistrari, Ludovico Maria
Catholic Church -- Doctrines; Demonology -- Early works to 1800
55. Hinc est, quod a musto recenter ab uvis expresso nullo modo potest
distillari spiritus sulphureus, qui communiter vocatur =aqua vitæ=: sed
post quadraginta dies fermentationis particulæ vini ordinem mutant,
ita ut spiritus, qui alligati erant particulis tartareis, et propria
volatilitate eas suspensas tenebant, et vicissim ab eis ne possent
avolare detinebantur, ac tartareis particulis separantur, et divulsi
ac confusi remanent cum partibus phlegmaticis, a quibus per actionem
ignis faciliter separantur, et avolant; sicque per distillationem fit
aqua vitæ, quæ aliud non est quam sulphur vini volatile cum tenuiore
parte phlegmatis simul cum dicto sulphure vi ignis elevata. Post
quadraginta dies, alia incipit vini fermentatio, quæ longiori, aut
minus longo tempore perficitur, pro vini perfectiori aut imperfectiori
maturitate, et alio atque alio modo terminatur, pro minore aut majore
spiritus sulphurei abundantia. Si enim abundat in vino sulphur, acescit
fermentatione, et evadit acetum; si autem parum sulphuris continet,
lentescit vinum, et Italice dicitur =vino molle=, aut =vino guasto=.
Quod si vinum maturum sit, ut cæteris paribus est, vinum dulce breviori
tempore, aut acescit, aut lentescit, ut quotidiana constat experientia.
In dicta autem fermentatione ordo essentialis partium vini mutatur;
non enim ipsius quantitas, aut materia imminuitur, aut mutatur:
videmus enim lagenam vino plenam tractu temporis evadere plenam aceto,
nullatenus mutatam circa quantitatem materiæ, quæ prius ibi extabat,
sed tantum mutato partium essentiali ordine: nam sulphur, quod, ut
diximus, erat phlegmati unitum, ac a tartaro separatum, iterum tartaro
implicatur, et cum eo fixatur, et proinde si distilletur acetum, primo
prodit phlegma insipidum, et post spiritus aceti, qui est sulphur vini
illaqueatum particulis tartari minus fixi. Mutatio autem essentialis
partium supradictarum variat substantiam liquoris expressi ab uva,
quod manifeste patet ex variis et contrariis effectibus, quos causant
mustum, vinum, et acetum, et vinum lentum, quod vocatur corruptum, ut
proinde duo prima apta materia sint ad consecrationem, secus alia duo.
Hanc porro vini economiam hausimus ab erudito opere Nicolai Lemerii,
Regis Galliarum aromatarii, =Curs. de Chimi.=, p. 2. c. 9.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account