Demoniality; or, Incubi and SuccubiSinistrari, Ludovico Maria
Religion
Demoniality; or, Incubi and Succubi
Sinistrari, Ludovico Maria
Catholic Church -- Doctrines; Demonology -- Early works to 1800
75. Quæro modo, an Angelus veritatem puram dixerit de virtute rerum, an
mentiri potuerit; pariter an albugo ab oculis Tobiæ senioris ablata sit
vi naturali fellis piscis, aut virtute supernaturali Angeli Raphaelis?
Angelum mentiri potuisse blasphemia hæreticalis est; sequitur igitur
puram veritatem fuisse ab eo assertam; talis autem non esset, si omne
genus Dæmoniorum non extricaretur a fumo jecoris piscis nisi addita
vi supernaturali Angeli, maxime, si hæc esset causa principalis talis
effectus, quemadmodum scribunt de hoc casu Doctores. Mentiretur absque
dubio medicus qui diceret: talis herba curat taliter pleuritidem,
sive epilepsiam, ut amplius non revertatur: si herba illa non curaret
illas ægritudines nisi inchoate, et perfecta illarum sanatio esset
ab alia herba conjuncta priori; sic pari modo mentitus fuisset
Raphael, asserens fumum jecoris extricare omne genus Dæmoniorum ita
ut ultra non accedant, si talis effectus esset a fumo solum inchoate,
principaliter vero, et perfecte a virtute Angeli. Præterea talis fuga
Dæmonis, vel secutura erat universaliter, et semper posito jecore
piscis super carbones a quoquam, vel debebat sequi in illo solummodo
casu particulari, jecore incusso a juniore Tobia. Si primum, ergo
oportet, quod cuicumque talem fumum per accensionem jecoris paranti,
assistat Angelus qui supernaturali virtute Dæmonem miraculose abigat
regulariter; et hoc est absurdum; ad positionem enim rei naturalis
deberet regulariter sequi miraculum, quod est incongruum, et si absque
Angeli operatione fuga Dæmonis non sequeretur, mentitus fuisset Raphael
asserens eam esse virtutem jecoris. Si autem effectus ille sequi
non debeat, nisi in illo casu particulari, mentitus fuisset Angelus
enuncians universaliter virtutem piscis, in fugando omni Dæmoniorum
genere, quod non est dicendum.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account