Demoniality; or, Incubi and SuccubiSinistrari, Ludovico Maria
Religion
Demoniality; or, Incubi and Succubi
Sinistrari, Ludovico Maria
Catholic Church -- Doctrines; Demonology -- Early works to 1800
76. Ulterius albugo oculorum detracta est ab oculis Tobiæ senioris,
et ipsius cæcitas sanata est a virtute naturali fellis piscis illius,
ut Doctores affirmant (Liran. Dyonisius; et Seraci. =apud Cornel. in
Tobi.=, c. 6. v. 9). Piscis enim Callionymus, qui vocatur Italice
=bocca in capo=, et quo usus est Tobias, fel habet pro celeberrimo
remedio ad detegendas albugines oculorum, ut scribunt concorditer
Dioscorides, l. 1. c. 96., Galenus, =De Simpl. Medicam.=, Plinius, l.
32. c. 7., Aclanius, =De Ver. Histor.=, l. 13. c. 14., et Vallesius,
=De Sacr. Philos.=, c. 47. Textus Græcus =Tobiæ=, c. 11. v. 13., habet:
“=Inspersit fel super oculos patris sui, dicens: Confide, Pater; ut
autem erosi sunt, detrivit oculos suos, et disquamatæ sunt ab angulis
oculorum albugines=.” Cum igitur eodem contextu Angelus aperuerit
Tobiæ virtutem jecoris, et fellis piscis, et hoc sua naturali virtute
cæcitatem Tobiæ senioris curaverit, concludendum est, quod etiam
fumus jecoris sua naturali vi Incubum fugaverit: quod concludenter
confirmatur a Textu Græco, qui ad =Tobiæ= c. 8. v. 2., ubi Vulgata
habet: “=Partem jecoris posuit super carbones vivos=”, sic habet:
“=Accepit cinerem, sive prunam thimiamatum, et imposuit cor piscis, et
hepar, fumumque fecit, et quando odoratus est Dæmon odores, fugit=.” Et
Textus Hebraicus ita cantat: “=Percepit Asmodeus odorem, et fugit=.” Ex
quibus textibus apparet, quod Dæmon fugit ad perceptionem fumi, sibi
contrarii, ac nocentis, non autem a virtute Angeli supernaturali. Quod
si in tali liberatione Saræ ab impetitione Incubi Asmodei, ultra fumum
jecoris intervenit operatio Raphaelis, hoc fuit in alligatione Dæmonis
in deserto superioris Ægypti, ut dicitur c. 8. v. 3. =Tobiæ=; fumus
quippe jecoris nequibat in tanta distantia agere in Dæmonem, aut illum
alligare. Quod inservire potest pro concordia supracitatorum Doctorum
(qui voluerunt Saram perfecte liberatam a Dæmone virtute Raphaelis) cum
sententia, quam tuemur: dico enim, quod ipsi senserint quod perfecta
curatio Saræ a Dæmone fuerit in alligatione ejus in deserto, quæ fuit
ab Angelo, quod et nos concedimus; sed extricatio, sive fugatio ejusdem
a cubiculo Saræ fuerit a vi innativa jecoris piscis, quod nos tuemur.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account