Disputation of Doctor Martin Luther on the Power and Efficacy of Indulgences — John Shaqi
Disputation of Doctor Martin Luther on the Power and Efficacy of IndulgencesLuther, Martin
ReligionChristian
Disputation of Doctor Martin Luther on the Power and Efficacy of Indulgences
Luther, Martin
Indulgences; Reformation -- Germany -- Sources
1. Dominus et magister noster Iesus Christus dicendo 'Penitentiam agite
&c.' omnem vitam fidelium penitentiam esse voluit. 2. Quod verbum de
penitentia sacramentali (id est confessionis et satisfactionis, que
sacerdotum ministerio celebratur) non potest intelligi.
3. Non tamen solam intendit interiorem, immo interior nulla est, nisi
foris operetur varias carnis mortificationes.
4. Manet itaque pena, donec manet odium sui (id est penitentia vera
intus), scilicet usque ad introitum regni celorum.
5. Papa non vult nec potest ullas penas remittere preter eas, quas
arbitrio vel suo vel canonum imposuit.
6. Papa non potest remittere ullam culpam nisi declarando, et
approbando remissam a deo Aut certe remittendo casus reservatos sibi,
quibus contemptis culpa prorsus remaneret.
7. Nulli prorus remittit deus culpam, quin simul eum subiiciat
humiliatum in omnibus sacerdoti suo vicario.
8. Canones penitentiales solum viventibus sunt impositi nihilque
morituris secundum eosdem debet imponi.
9. Inde bene nobis facit spiritussanctus in papa excipiendo in suis
decretis semper articulum mortis et necessitatis.
10. Indocte et male faciunt sacerdotes ii, qui morituris penitentias
canonicas in purgatorium reservant.
11. Zizania illa de mutanda pena Canonica in penam purgatorii videntur
certe dormientibus episcopis seminata.
12. Olim pene canonice non post, sed ante absolutionem imponebantur
tanquam tentamenta vere contritionis.
13. Morituri per mortem omnia solvunt et legibus canonum mortui iam
sunt, habentes iure earum relaxationem.
14. Imperfecta sanitas seu charitas morituri necessario secum fert
magnum timorem, tantoque maiorem, quanto minor fuerit ipsa.
15. Hic timor et horror satis est se solo (ut alia taceam) facere penam
purgatorii, cum sit proximus desperationis horrori.
16. Videntur infernus, purgaturium, celum differre, sicut desperatio,
prope desperatio, securitas differunt.
17. Necessarium videtur animabus in purgatorio sicut minni horrorem ita
augeri charitatem.
18. Nec probatum videtur ullis aut rationibus aut scripturis, quod sint
extra statum meriti seu augende charitatis.
19. Nec hoc probatum esse videtur, quod sint de sua beatitudine certe
et secure, saltem omnes, licet nos certissimi simus. 20. Igitur papa
per remissionem plenariam omnium penarum non simpliciter omnium
intelligit, sed a seipso tantummodo impositarum.
21. Errant itaque indulgentiarum predicatores ii, qui dicunt per pape
indulgentias hominem ab omni pena solvi et salvari.
22. Quin nullam remittit animabus in purgatorio, quam in hac vita
debuissent secundum Canones solvere.
23. Si remissio ulla omnium omnino penarum potest alicui dari, certum
est eam non nisi perfectissimis, i.e. paucissimis, dari.
24. Falli ob id necesse est maiorem partem populi per indifferentem
illam et magnificam pene solute promissionem.
25. Qualem potestatem habet papa in purgatorium generaliter, talem
habet quilibet Episcopus et Curatus in sua diocesi et parochia
specialiter.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account