Disputation of Doctor Martin Luther on the Power and Efficacy of IndulgencesLuther, Martin
ReligionChristian
Disputation of Doctor Martin Luther on the Power and Efficacy of Indulgences
Luther, Martin
Indulgences; Reformation -- Germany -- Sources
25. [50] Docendi sunt christiani, quod si Papa nosset exactiones
venialium predicatorum, mallet Basilicam s. Petri in cineres ire quam
edificari cute, carne et ossibus ovium suarum.
1. [51] Docendi sunt christiani, quod Papa sicut debet ita vellet,
etiam vendita (si opus sit) Basilicam s. Petri, de suis pecuniis dare
illis, a quorum plurimis quidam concionatores veniarum pecuniam
eliciunt.
2. [52] Vana est fiducia salutis per literas veniarum, etiam si
Commissarius, immo Papa ipse suam animam pro illis impigneraret. 3.
[53] Hostes Christi et Pape sunt ii, qui propter venias predicandas
verbum dei in aliis ecclesiis penitus silere iubent.
4. [54] Iniuria fit verbo dei, dum in eodem sermone equale vel longius
tempus impenditur veniis quam illi.
5. [55] Mens Pape necessario est, quod, si venie (quod minimum est) una
campana, unis pompis et ceremoniis celebrantur, Euangelium (quod
maximum est) centum campanis, centum pompis, centum ceremoniis
predicetur.
6. [56] Thesauri ecclesie, unde Pape dat indulgentias, neque satis
nominati sunt neque cogniti apud populum Christi.
7. [57] Temporales certe non esse patet, quod non tam facile eos
profundunt, sed tantummodo colligunt multi concionatorum.
8. [58] Nec sunt merita Christi et sanctorum, quia hec semper sine Papa
operantur gratiam hominis interioris et crucem, mortem infernumque
exterioris.
9. [59] Thesauros ecclesie s. Laurentius dixit esse pauperes ecclesie,
sed locutus est usu vocabuli suo tempore.
10. [60] Sine temeritate dicimus claves ecclesie (merito Christi
donatas) esse thesaurum istum.
11. [61] Clarum est enim, quod ad remissionem penarum et casuum sola
sufficit potestas Pape.
12. [62] Verus thesaurus ecclesie est sacrosanctum euangelium glorie et
gratie dei.
13. [63] Hic autem est merito odiosissimus, quia ex primis facit
novissimos.
14. [64] Thesaurus autem indulgentiarum merito est gratissimus, quia ex
novissimis facit primos.
15. [65] Igitur thesauri Euangelici rhetia sunt, quibus olim
piscabantur viros divitiarum.
16. [66] Thesauri indulgentiarum rhetia sunt, quibus nunc piscantur
divitias virorum.
17. [67] Indulgentie, quas concionatores vociferantur maximas gratias,
intelliguntur vere tales quoad questum promovendum.
18. [68] Sunt tamen re vera minime ad gratiam dei et crucis pietatem
comparate.
19. [69] Tenentur Episcopi et Curati veniarum apostolicarum
Commissarios cum omni reverentia admittere. 20. [70] Sed magis
tenentur omnibus oculis intendere, omnibus auribus advertere, ne pro
commissione Pape sua illi somnia predicent. 21. [71] Contra veniarum
apostolicarum veritatem qui loquitur, sit ille anathema et maledictus.
22. [72] Qui vero, contra libidinem ac licentiam verborum Concionatoris
veniarum curam agit, sit ille benedictus.
23. [73] Sicut Papa iuste fulminat eos, qui in fraudem negocii veniarum
quacunque arte machinantur,
24. [74] Multomagnis fulminare intendit eos, qui per veniarum pretextum
in fraudem sancte charitatis et veritatis machinantur,
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account