Education -- Early works to 1800; England -- Social life and customs -- Early works to 1800; Etiquette; Home economics -- Early works to 1800; Table
[Footnote 53: Ascham complains of the harm that rich men’s sons
did in his time at Cambridge. Writing to Archbp. Cranmer in 1545,
he complains of two _gravissima impedimenta_ to their course of
study: (1.) that so few old men will stop up to encourage study by
their example; (2.) “quod illi fere omnes qui hue Cantabrigiam
confluunt, pueri sunt, divitumque filii, et hi etiam qui nunquam
inducunt animum suum, ut abundanti aliqua perfectaque eruditione
perpoliantur, sed ut ad alia reipublicæ munera obeunda levi aliqua
et inchoata cognitione paratiores efficiantur. Et hic singularis
quædam injuria bifariam academiæ intentata est; vel quia hoc modo
omnis expletæ absolutæque doctrinæ spes longe ante messem, in ipsa
quasi herbescenti viriditate, præciditur; vel quia omnis pauperum
inopumque expectatio, quorum ætates omnes in literarum studio
conteruntur, ab his fucis eorum sedes occupantibus, exclusa
illusaque præripitur. Ingenium, enim, doctrina, inopia judicium,
nil quicquam domi valent, ubi gratia, favor, magnatum literæ, et
aliæ persimiles extraordinariæ illegitimæque rationes vim foris
adferunt. Hinc quoque illud accedit incommodum, quod quidam
prudentes viri nimis ægre ferunt partem aliquam regiæ pecuniæ in
collegiorum socios inpartiri; quasi illi non maxime indigeant, aut
quasi ulla spes perfectæ eruditionis in ullis aliis residere
potest, quam in his, qui in perpetuo literarum studio perpetuum
vitæ suæ tabernaculum collocarunt.” Ed. Giles, i. p. 69-70. See
also p. 121-2.]
[Footnote 54: _Antea enim_ Cornelius Vitellius, _homo_ Italus
Corneli, _quod est maritimum_ Hetruriæ _Oppidum, natus nobili
Prosapia, vir optimus gratiosusque, omnium primus_ Oxonii _bonas
literas docuerat_. [Pol. Verg. _lib._ xxvi.]]
[Footnote 55: _Ante annos ferme triginta, nihil tradebatur in
schola_ Cantabrigiensi, _præter_ Alexandri Parva Logicalia, _ut
vocant, & vetera illa_ Aristotelis _dictata, Scoticasque
Quæstiones. Progressu temporis accesserunt bonæ literæ; accessit
Matheseos Cognitio; accessit novus, aut certe novatus_,
Aristoteles; _accessit_ Græcarum _literarum peritia; accesserunt
Autores tam multi, quorum olim ne nomina quidem tenebantur, &c._
[Erasmi _Epist._ Henrico Bovillo, _Dat._ Roffæ _Cal._ Sept.
1516.]]
[Footnote 56: Sir John Fortescue’s description of the study of law
at Westminster and in the Inns of Chancery is in chapters 48-9 of
his _De laudibus legum Angliæ_.]
[Footnote 57:
Mores habent barbarus, Latinus et Græcus;
Si sacerdos, ut plebs est, cæcum ducit cæcus:
Se mares effeminant, et equa fit equus,
Expectes ab homine usque ad pecus.
Et quia non metuunt animæ discrimen,
Principes in habitum verterunt hoc crimen,
Varium viro turpiter jungit novus hymen,
Exagitata procul non intrat fœmina limen.]
[Footnote 58:
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account