Dicam igitur quod accepi a senibus et autoritate gravibus et Reipublicæ
administratione claris, quique a majoribus suis ita accepisse
gravissimo testimonio confirmarunt, quorum auctoritas jure pondus
habere debeat ad faciendam fidem. Habitavit ante annos centum duo de
triginta Harlemi, in ædibus satis splendidis (ut documento esse potest
fabrica, quæ in hunc diem perstat integra) foro imminentibus e regione
Palatii Regalis, Laurentius Joannis cognomento Aedituus Custosve (quod
tunc opimum et honorificum munus familia eo nomine clara hæreditario
jure possidebat) is ipse, qui nunc laudem inventæ artis Typographicæ
recidivam justis vindiciis et sacramentis repetit, ab aliis nefarie
possessam et occupatam, summo jure omnium triumphorum laurea majore
donandus. Is forte in suburbano nemore spatiatus (ut solent sumpto
cibo aut festis diebus cives, qui otio abundant), cœpit faginos
cortices principio in litterarum typos conformare, quibus, inversa
ratione sigillatim chartæ impressis, versiculum unum atque alterum
animi gratia ducebat, nepotibus, generi sui liberis exemplum futurum.
Quod ubi feliciter successerat, cœpit animo altiora (ut erat ingenio
magno et subacto) agitare primumque omnium atramenti scriptorii genus
glutinosius tenaciusque, quod vulgare lituras trahere experiretur,
cum genere suo Thoma Petro qui quatuor liberos reliquit, omnes ferme
consulare dignitate functos (quod eo dico, ut artem in familia honesta
et ingenua, haud servili, natam intelligant omnes), excogitavit, inde
etiam pinaces totas figuratas additis caracteribus expressit. Quo in
genere vidi ab ipso excussa adversaria, operarum rudimentum, paginis
solum adversis, haud opistographis. Is liber erat vernaculo sermone
ab auctore conscriptus anonymo, titulum præferens: _Speculum nostræ
salutis_, in quibus id observatum fuerat inter prima artis incunabula
(ut nunquam ulla simul reperta et absoluta est) uti paginæ aversæ
glutine cohærescerent, ne illæ ipsæ vacuæ deformitatem adferrent.
Postea faginas formas plumbeis mutavit, has deinceps stanneas fecit,
quo solidior minusque flexilis esset materia durabiliorque; e quorum
typorum reliquiis, quæ superfuerant, conflata œnophora vetustiora
adhuc hodie visuntur in Laurentianis illis, quas dixi ædibus, in forum
prospectantibus, habitatis postea a suo pronepote Gerardo Thoma, quem
honoris causa nomino, cive claro ante paucos hos annos vita defuncto
sene. Faventibus, ut fit, invento novo studiis hominum, quum nova
merx, nunquam antea visa, emptores undique exciret, cum uberrimo
quæstu creuit simul artis amor, creuit ministerium, additi familiæ
operarum ministri, prima mali labes, quos inter Joannes quidam, sive
is (ut fert suspicio) Faustus fuerit ominoso cognomine, hero suo
infidus et infaustus, sive alius eo nomine, non magnopere laboro, quod
silentum umbras inquietare nolim contagione conscientiæ, quondam dum
viverent, tactas. Is ad operas excusorias sacramento dictus, postquam
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account