artem jungendorum characterum, fusilium typorum peritiam, quæque alia
eam ad rem spectant, percalluisse sibi visus est, captato opportuno
tempore quo non potuit magis idoneum inveniri, ipsa nocte, quæ Christi
natalitiis solennis est, qua cuncti promiscue lustralibus sacri operari
solent, choragium omne typorum involat, instrumentorum herilium, ei
artificio comparatorum, supellectilem convasat, deinde cum fure domo se
proripit, Amstelodamum principio adit, inde Coloniam Agrippinam, donec
Magontiacum perventum est, ceu ad asyliaram, ubi quasi extra telorum
jactum (quod dicitur) positus tuto degeret, suorumque furtorum aperta
officina fructum huberem meteret. Nimirum ex ea intra vertentis anni
spacium, ad annum a nato Christo 1442, iis ipsis typis, quibus Harlemi
Laurentius fuerat usus, prodisse in lucem certum est _Alexandri Galli
Doctrinale_, quæ Grammatica celeberrimo tunc in usu erat, cum _Petri
Hispani tractatibus_, prima fœtura. Ista sunt ferme, quæ a senibus
annosis, fide dignis, et qui tradita de manu in manum, quasi ardentem
tædam in decursu acceperant, olim intellexi, et alios eadem referentes
attestantesque comperi. Memini narasse mihi Nicolaum Galium, pueritiæ
meæ formatorem, hominem ferrea memoria et longa canitie venerabilem,
quod puer non semel audierit, Cornelium quendam bibliopegum ac senio
gravem, nec octogenario minorem (qui in eadem officina subministrum
egerat) tanta animi contentione ac fervore commemorantem rei gestæ
seriem, inventi (ut ab hero acceperat) rationem, rudis artis polituram
et incrementum, aliaque id genus, ut invito quoque præ rei indignitate
lachrymæ erumperent, quoties de plagio inciderat mentio: tum vero
ob ereptam furto gloriam sic ira exardescere solere senem, ut etiam
lictoris exemplum eum fuisse editurum in plagiarium eum fuisse editurum
in plagiarium appareret, si vita illi superfuisset: tum devovere
consuevisse diris ultricibus sacrilegum caput, noctesque illas damnare
atque execrari quas una cum scelere illo communi in cubili per aliquot
menses exegisset. Quæ non dissonant a verbis Quirini Talesii Cos,
eadem fere ex ore librarii ejusdem se olim accepisse mihi confessi,
etc.--_Batavia_ p. 253, _et seq._
III.--THE HAARLEM-COSTER-LEGEND.
[The Haarlem Legend of the Invention of Printing by Lourens
Janszoon Coster, critically examined by Dr. A. VAN DER LINDE.
Translated from the Dutch by J. H. HESSELS, with an Introduction
and a Classified List of the Costerian Incunabula. _London_,
Blades, East, and Blades. 1871. Roy. 8vo. pp. xxvi. and 170.]
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account