[39] Œc. R. A. II., No. 147: ›Sphaerulae illum sortitae sunt in Cerebro
ordinem et situm, ut _singulae aut plures simul, aut omnes in communi_
queant systolen suam et diastolen perficere›. Œc. R. A. II., No. 156:
›Quare ita compaginatum est Cerebrum, ut totum queat alterna vertigine
auferri, utque solum ejus medietas aut semiglobi Haemisphaerium; aut
solum plures aut una circumgyratio; aut utmodo hujus glomus, minor
congeries, aut pars.› The same in ›The Brain›, No. 104 c.
[40] Œc. R. A. I., No. 505: ›Ergo inquirendum venit, _qui tori corticei
his aut illis musculis in Corpore correspondent_; quod fieri non potest
nisi _per experientiam in vivis Animalibus; per punctiones, sectiones
et compressiones_ plurium, perque inde in Corporis musculis redundantes
effectus.›
[41] Œc. R. A. II. Nos. 151, 157: › — — — licet _ipsa fibra Cerebri non
agat motricem in musculis, agit tamen in utraque illa Medulla, quarum
fibras ad sic non aliter agendum disponit_, uti ab Anatomia Cerebri tam
humani, quam animalium brutorum, imo insectorum, clare colligitur: idque
ob rationem, ut _Cerebri Voluntarium abeat in spontaneum et naturale
mediis Medullis_, ne toties in particulares profundas motiones auferatur,
_quoties actio semel incepta ex consueto continuanda sit_; id ejus
sublimiorum officiorum administrationem toties alias interturbaret, et in
Homine analyses rationales, quae quietiorem Cerebri statum poscunt: quare
_ut primum actio voluntaria poscit seriem agendorum continuam, Cerebrum
annuet et consentiet, tum et actionis actualitatem producet_: Sic _ejus_
est _causa principalis, Medullis autem incineratis injuncta secundaria_.›
See also I., No. 574:—›_origo secundaria_ vel causa intermedia _actionum
Voluntariarum in Spontaneas abeuntium_ sit _in Medulla Spinali et
oblongata_.›
[42] Œc. R. A. II., No. 107: ›Partes hujus substantiae ex eadem ratione
merentur _Organa Sensuum interiorum_, et Cerebellula nuncupari›. See also
II., No. 191, etc.
[43] Œc. R. A. II., No. 159: ›Id jam extra omnem dubitationis aleam
ponimus, quod _substantia corticalis_ sit _determinans, licet non omnium
primum_, actionum Corporis, quia determinans est fibrarum, et fibrae
musculorum, a quibus actio›. — — — II., No. 160: ›Sed hae _substantiae
corticales_ licet sunt determinantes actionum sui Corporis, respective
tamen sunt _modo subdeterminantes et mediantes_, quibus respondent
subdeterminantes in Corpore, quae sunt fibrae motrices.› See also II.,
No. 204.
[44] Œc. R. A. II., No. 277: ›— — — dicere quod _Anima sit supra mentem
intellectualem_, — — —› See also II., No. 280. II., No. 160: ›_Per illas
(substantias corticales) etenim determinatur in actum voluntas_, cujus
principium altius est rimandum. — — — _requiritur vis_ altior, sublimior,
principalior, et universalior, _in qua sit principium voluntatis, qua his
mediis determinatur in actum_. Proinde est fluidum spirituosum, in quo
est _vita, et proinde anima_.›
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account