Essay on the Life and Institutions of Offa, King of Mercia, A.D. 755-794Mackenzie, Henry
History
Essay on the Life and Institutions of Offa, King of Mercia, A.D. 755-794
Mackenzie, Henry
Great Britain -- History -- To 1066; Offa, King of the Mercians, -796
[Footnote 14: A. D. 785. Offa appointed Hibbert bishop, archbishop
Lambert having resigned some part of his bishopric. Everth, or Egfert,
was consecrated king. Adrian the pope sent legates to England to renew
the blessings of faith and peace, which St. Gregory sent us by the
mission of bishop Augustine.--_Ingram’s Sax. Chron._
The following is from the letter of the legates themselves:
Concilium Calchuthense. Ex Magdeburg. Cent. VIII. c. 9. p. 575.
Proœmium ad Adrianum papam 1.
Nos faventibus sanctis orationibus vestris, hilari vultu vestris
jussionibus obtemperantes pereximus; sed impedivit nos is, qui tentat,
vento contrario; ille vero qui mitificat fluctus, exaudita vestrâ
deprecatione, mitificavit cærulea freta, et transvexit nos ad portum
salutis; ac licet multis periculis afflictos, tamen illæsos Anglorum
appulit oris. Igitur suscepti primum ab archiepiscopo Iaenbarcho sanctæ
Dorovernensis ecclesiæ, quæ alio vocabulo Cantia vocitatur, ubi sanctus
Augustinus in corpore requiescit; inibi residentes admonuimus ea, quæ
necessaria erant. Inde peragrantes pervenimus ad aulam Offæ regis
Merciorum. At ille cum ingenti gaudio ob reverentiam beati Petri, et
vestri apostolatus honorem suscepit tam nos, quam sacros apices a summa
sede delatos.
Tunc convenerunt in unum concilium Offa, rex Merciorum, et Chuniulphus,
rex West Saxonum; cui etiam tradidimus vestra syngrammata sancta;
ac illi continuo promiserunt se de his vitiis corrigendos. Tunc
inito concilio cum prædictis regibus, pontificibus, et senioribus
terræ, perpendentes quod angulus ille longè latèq. protenditur;
permisimus Theophylactum venerabilem episcopum, regem Merciorum et
Britanniæ partes adire. Ego autem assumpto mecum adjutore, quem
filius vester excellentissimus rex Carolus, ob reverentiam vestri
apostolatus nobiscum misit, virum probatæ fidei, Wignodum, abbatem
presbyterum, perrexi in regionem Northanhymbrorum ad Ælfwodum regem
et archiepiscopum sanctæ ecclesiæ Eboracæ civitatis Eanbaldum. Sed
quia præfatus rex longé in borealibus commorabatur, misit jam dictus
archiepiscopus missos suos ad regem, qui continuo omni gaudio statuit
diem concilii, ad quem convenerunt omnes principes regionis tam
ecclesiastici, quam seculares. Sed audientibus nobis relatum est, quod
reliqua vitia non minima ibi necessaria erant ad corrigendum. Quia, ut
scitis, a tempore sancti Augustini pontificis, sacerdos Romanus nullus
illuc missus est, nisi nos.
Scripsimus namq. capitulare de singulis rebus, et per ordinem cuncta
disserentes, auribus illorum pertulimus; qui cum omni humilitatis
subjectione, et clara voluntate tam admonitionem vestram, quam
parvitatem nostram amplexantes, sposponderunt se in omnibus obedire.
Tunc nos epistolas vestras eis tradidimus perlegendas, contestantes eos
tam in se, quam in subditis sacrata decreta custodire. Hæc namq. sunt
capitula, quæ illis pertulimus conservanda esse.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account