Essays In Pastoral MedicineWalsh, James J. (James Joseph)
Religion
Essays In Pastoral Medicine
Walsh, James J. (James Joseph)
First aid in illness and injury; Medicine
Jurgia oriuntur ex eo quod impotentia cum sterilitate saepius
confunditur. Juris consulti civiles infrequenter hoc modo offendunt,
medici autem et moralistae crebro in errore isto versantur. Juris
consulti Americani et medici de impotentia doctrinam accipiunt
librorum praesertim _On Domestic Relations_, auctore Irving Browne
(Boston. 1890), _A System of Legal Medicine_, auctore Allen MacLean
Hamilton (Neo-Eboraci, 1897), et _A Manual of Medical Jurisprudence_,
auctore A. S. Taylor (Neo-Eboraci, 1897). Irving Browne (op. cit.)
ait: "Ubi Impotentia adsit nullum habetur matrimonium validum.
Impotentia autem incapacitatem prae se fert physiciam, non meram
frigitatem, declinationem seu repugnantiam, neque etiam recusationem
absolutam coitus sexualis. Neque sterilitas nec malformatio quae
copulam non impediant, neque infirmatio quaecumque sanabilis
incapacitatem gignunt. Impotentiam tempore ineundi matrimonii
exstitisse necesse est." Eadem est doctrina Schouleri et Baldwinii.
White et Martin, medici, (_Genito-Urinary and Venereal Diseases_.
Philadelphiae. 1897.) impotentiam ita definiunt: "Inabilitas actus
sexualis perficiendi. Non necessario cum sterilitate consociatur,
neque necesse est quod sterilis impotens sit." Et ita alii omnes.
Significatio vocis Impotentiae sub lege canonica deducitur, (1), ex
dijudicationibus Pontificum Romanorum, aut (2), ex judiciis
Congregationis Sancti Officii, tribunalis ad sententias hujus generis
pronuntiandas instituti, aut, (3), ex legis interpretatione a
moralistis scientia praeditis.
Sixtus V, Pontifex Romanus, (Const. _Cum frequenter_, anno 1587)
decrevit eunuchos impotentes esse sensu legis canonicae de Impotentia,
nullum autem judicium papale totam questionem conficit. Congregatio
etiam Sancti Officii in perpaucis casibus particularibus dijudicavit
sed legem nullomodo distincte definiebat. Norma igitur a nobis
sequenda ex interpretatione moralistarum est depromenda.
{328}
Lex non est decretum mere disciplinare: e natura ipsa contractus
matrimonialis desumitur. Ballerini (_Theol. Mor._, vol. 6, p. 658)
scribit matrimonium consistere "in mutua traditione potestatis ad
copulam conjugalem." S. Thomas (_Supplem. Sum, Theol._, q. 58, a. 3)
ait: "In matrimonio est contractus quidam, quo unus alteri obligatur
ad debitum carnale solvendum: unde sicut in aliis contractibus non est
conveniens obligatio si aliquis se obliget ad hoc quod non potest dare
vel facere, ita non est conveniens matrimonii contractus, si fiat ab
aliquo qui debitum carnale solvere non possit; et hoc impedimentum
vocatur _impotentia coeundi._"
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account