Essays In Pastoral MedicineWalsh, James J. (James Joseph)
Religion
Essays In Pastoral Medicine
Walsh, James J. (James Joseph)
First aid in illness and injury; Medicine
Antequam explicationem a moralistis pleniorem vocum "Impotentia
coeundi" dabamus, attendendum accurate est ad definitionem matrimonii
finum a S. Alphonso Liguorio (_Theol. Mor._, lib. vi., n. 882) datam.
"_Fines_," inquit, "intrinseci essentiales [sc. matrimonii] sunt duo:
traditio mutua cum obligatione reddendi debitum, et vinculum
indissolubile. _Fines intrinseci accidentales_ pariter sunt duo:
procreatio prolis et remedium concupiscentiae. _Fines_ autem
_accidentales extrinseci_ plurimi esse possunt, ut pax concilianda,
voluptas captanda, etc. His positis, certum est quod si quis
excluderet duos fines intrinsecos accidentales, non solum valide, sed
etiam licite posset quandoque contrahere; prout si esset senex et
nuberet sine spe procreandi prolem, nec intenderet remedium
concupiscentiae; sufficit enim ut salventur fines substantiales, ut
supra."
Haec sententia S. Alphonsi magni momenti est, et in ea solutio
multarum difficultatum inveniri potest. Dicit hic (1) fines
intrinsecos essentiales matrimonii esse traditionem mutuam cum
obligatione reddendi debitum, et vinculum indissolubile, atque illis
demptis nullum matrimonium; (2) procreationem autem prolis et remedium
concupiscentiae abesse posse, et tamen matrimonium esse validum si duo
fines essentiales adsint.
Sanctus hoc loco infert, ut patet e contextu alibi (_e. g._, lib. vi.,
n. 1095, res. 2), traditionem mutuam potestatis ad copulam carnalem
necessario potentiam coeundi supponere, potentiam autem generandi non
esse necessariam nec remedium concupiscentiae. In libro vi., n. 1096,
ait: "Impotentia est illa propter quam conjuges non possunt copulam
habere per se aptam ad generationem; unde sicut validum est
matrimonium {329} inter eos qui possunt copulari, esto per accidens
nequeunt generare, puta quia steriles aut senes, vel quia femina semen
non retinet, ita nullum est matrimonium inter eos qui nequeunt
consummare eo actu, quo ex se esset possibilis generatio."
Distinctio haec inter potentiam coeundi et potentiam generandi a
moralistis omnibus datur; illa autem data, plurimi distinctionem
obliviscuntur et sterilitatem simplicem cum impotentia confundunt.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account