Essays In Pastoral MedicineWalsh, James J. (James Joseph)
Religion
Essays In Pastoral Medicine
Walsh, James J. (James Joseph)
First aid in illness and injury; Medicine
Mastrius (_Dis. de Matr._, q. v., n. 114) ait: "Impotentia est
inhabilitas perpetua ad consummandum matrimonium . . . non est ex eo
praecise quod alteruter conjugum aut uterque sint steriles, quia
impotentia ad generandum seu ad prolificandum, dummodo adsit potentia
ad copulam carnalem et seminationem, non est impedimentum dirimens, ut
omnes passim concedunt cum Scoto . . . et ubi est certa impossibilitas
ad bonum prolis, tunc matrimonium est ibi in remedium, non in
officium."
Vincentius de Justis (_De Dispens. Matr._ lib. ii, c. 17, nn. 1, 2, 3)
scribit: "Impotentia ad matrimonium est duplex. Prima, quae
_sterilitas_ dicitur, efficit ut proles generari non possit, ex se
tamen matrimonium nec impedit nec dirimit, ut docent Sanchez, Guttier,
Coninck. . . . Ratio est, quia nec generatio, nec generandi potestas
sunt de essentia matrimonii."
S. Thomas (_Supplem_, q. 58, a. 1) in articulo de Impotentia, quam
_Frigiditatem_ et _Impotentiam Coeundi_ nuncupat, nihil de sterilitate
scribit, nec de impotentia generandi tanquam quid impotentiae coeundi
oppositum.
{331}
In omnibus hisce definitionibus verba _de se, ex se, per se,_ et alia
similia, adhibentur de copula carnali _qua copula_. Amort (_De Matr_,
q. 101) de his verbis loquens ait: "Impotentia est inhabilitas
corporalis ad copulam carnalem _de se_ ad generationem prolis
idoneam.--Dicitur: _de se;_ potest enim contingere _per accidens_, v.
g., ob debilitatem spirituum seminalium in viro aut femina, vel ob
_indispositionem matricis_ in muliere, quod copula carnalis, etiam
perfecta, hoc est, _per effusionem seminis in vagina_ mulieris
completa, non sit idonea ad generationem prolis." Loquuntur
moralistae, ut dixi, de copula carnali quatenus copula est sine
respectu ad possibilitatem generandi.
Hisce omnibus positis, rogamus:
(1), Quid sit impotentia sub lege in muliere?
(2), Estne mulier carens ovariis, utero vel tubis Fallopianis
impotens?
(3), Quid sit impotentia sub hac lege in viro?
(4), Estne vir aspermatosus impotens, et quid de viris semen sterile
habentibus?
I. _Impotentia Mulieris._ Mulieres steriles frequentius quam viris,
viri autem impotentes frequentius quam mulieres sunt. Impotentia
absoluta et perpetua raro in mulieribus, in viris crebro invenitur.
In fundo pelvis femineae septum est a latere in latus, rectum inter et
vesicam urinariam, et in medio hujus partitionis uterus, qui
piroformis est, quasi ad perpendiculum jacet et cervix sua in vaginam
intrat.
A cornibus uteri, i.e., ab angulis superioribus, tubi Fallopiani
procedunt ad libellam, et apud terminos tuborum ovarium est in utroque
latere. Tubi aperti sunt prope ovaria, et non substantiae ovariorum
continui. Si unum ovarium et tubus oppositi lateris demantur, vel si
tubus iste occludatur, ovum ex ovario manente migrare per partem
exteriorem uteri et foecundari potest.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account