Essays In Pastoral MedicineWalsh, James J. (James Joseph)
Religion
Essays In Pastoral Medicine
Walsh, James J. (James Joseph)
First aid in illness and injury; Medicine
A. Konings, C.SS.R., (_Theol. Mor._, ed. 7, vol. 2, p. 276) haec
habet: Impotentia est "incapacitas ad copulam carnalem, per se aptam
ad generationem." In n. 1619, § 5, ait: "Non est confundenda
impotentia coeundi cum impotentia generandi. Hinc steriles et senes
qui matrimonium consummare valent, valide contrahunt, item mulieres
quae possunt semen excipere, etsi illud non retineant." Hanc doctrinam
S. Alphonso refert (_Theol. Mor._, lib. 4, n. 1095, ed. Mech. 1845),
et paragraphum hoc modo complet: "Non tamen carentes utero vel
vagina." Hoc est, tenet mulierem utero et vagina carentem impotentem
esse. Unusquisque carentiam vaginae impotentiam esse admittit; mulier
autem sine utero semen excipiendi capax est, concupiscentiam quoque
maris satiare potest. Sterilis tantum est. Potentiam etiam habet
coeundi, semen excipere potest et retinere, concupiscentiam quoque
satiare potest, etiamsi uterus, ovaria et tubi Fallopiani absint.
Praeterea, _illi duo fines intrinseci essentiales matrimonii
existunt_.
Augustinus Lehmkuhl, S.J., (_Theol. Mor._), alius illustris discipulus
S. Alphonsi est Impotentiam definit: "Defectus propter quern conjuges
non possunt copulam habere per se aptam ad generationem." Alibi
(_American Ecclesiastical Review_, vol. 28, n. 3), de impotentia
excisioneque ovariorum scribens, ait: "Puto, questionem propositam,
utrum excisio ovariorum vel uteri constituat impedimentum dirimens
necne, _theoretice_ nondum esse plane solutam." Existimat autem
questionem _practice_ solutam esse judiciis Congregationis S. Officii,
d. 3 Februarii, 1887, et d. 30 Julii, 1890, editis, matrimonium
mulieris ovariis carentis et mulieris utero et ovariis carentis,
permittentibus. Etiamsi haec judicia non edarentur tanquam leges
formaliter generales, Lehmkuhl opinatur in {330} casibus ejusdem
generis aptari posse. Re quidem vera illa doctrina sequi potest
practice et theoretice; nulla enim est quaestio seria de impotentia in
muliere carente ovariis.
Joseph Antonelli tamen (_De Conceptu Impotentiae et Sterilitatis
relate ad Matrimonium_, Romae, 1900) tenet carentiam ovariorum esse
impotentiam sub lege; et Casacca (_Amer. Eccl. Rev._, vol. xxvii, n.
6, et alibi) eamdem opinionem sequitur. E contra, Marc (_Inst. Mor.
Alphon._) docet carentiam ovariorum uterique non esse impotentiam.
Joseph Hild (_Amer. Ecc. Rev._ vol. xxviii., n. 6) optime vindicat
opinionem, nempe, carentiam ovariorum non esse impotentiam, et in
corpore tractatus citat definitiones impotentiae a moralistis egregiis
prolatas.
Schmalzgrueber (_Theol. Mor._, lib. iv., tit 15, n. 31) dicit: "Sola
impotentia ad copulam dirimit matrimonium, non vero impotentia ad
generationem."
Coninck (_De Sacr._, vol. ii., d. 31, dub. 7, n. 86) ita habet:
"Steriles ... si aliter potentes sint ad usum matrimonii, valide
contrahunt; quia nec generatio nec potestas generandi est de essentia
matrimonii."
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account