Essays In Pastoral MedicineWalsh, James J. (James Joseph)
Religion
Essays In Pastoral Medicine
Walsh, James J. (James Joseph)
First aid in illness and injury; Medicine
5. Atresia vaginae est occlusio vaginae in longum perfecta vel
imperfecta. Nullum orificium invenitur. Congenita esse potest, et tunc
plerumque desunt omnia organa generativa. Atresia etiam consequitur
vulnera et inflammationes morborum, ut diphtheritis et scarlatina.
Ubi atresia per totam vaginam extenditur nullum datur medicamentum, et
impotentia absoluta et perpetua adest. Labia adhaerentia separari
possunt.
6. Aliquando sed perraro vagina in rectum aperit. Possibilitas
removendi impotentiam e loco orificii vaginae pendet.
7. Arctatio vaginae oritur ex causis atresiae, et remotio conditionis
quum impotentia inducat impossibilis esse potest.
8. Tumores pudendi, vaginae et recti, hypertrophia labiorum et
clitoridis, et elephantiasis labiorum copulam impedire possunt. Alii
tumores et hypertrophiae removeri possunt, alii autem insanabiles
sunt.
9. Dantur perversitates sexuales quae viros impotentes reddunt, et
haec aliquando in mulieribus inveniuntur. Tales sunt Sadismus,
Masochismus, et gradus Sodomiae praeter primum. Isti morbi animi
causae sunt impotentiae in muliere propter aversionem ejus virorum
etiamsi physice potens sit. Vix in matrimonium iniit talis mulier, et
igitur perversitates istae parvi momenti relate ad mulieres, relate
autem ad viros magni momenti sunt. De his quid infra dicendum erit.
10. Senectus nunquam reddit mulierem impotentem, virum autem reddit.
Etiamsi nihil ad impotentiam pertineat, hic {334} juvat dicere in
locis temperatis terrae parturitionem maxima ex parte desinere anno a
natu quadragesimo-quinto. Cessare potest anno vicesimo-octavo, et
perstare post annum quinquagesimum. J. Whitridge Williams
(_Obstetrics._ Neo-Ebor. 1903), casum citat mulieris quae anno
sexagesimo-tertio aetatis puerum vicesimum-secundum peperit et postea
menses aderant. Parturitio aliquando decem vel duodecim annos post
ultimos menses evenit.
Nunc, estne mulier ovariis carens impotens? Nullo modo: sterilis
tantum est. Nam (1) Congregatio S. Officii in matrimonium duas
mulieres ovariis orbatas inire permisit. (2) Talis mulier capax est
copulae carnalis aeque ac mulier habens ovaria, et moralistae omnes
concedunt nil amplius requirendum ut matrimonium validum fiat. (3) Si
talis mulier impotens sit omnis mulier insanabiliter sterilis impotens
esset, et discrimen a moralistis prolatum impotentiam inter et
sterilitatem nugatorium esset et puerile. Mulier in qua tubi
Fallopiani occludantur sterilis est perpetuo; idem dicendum de muliere
habente uterum infantilem, vel ovaria rudimentaria, vel ovaria
morbida, et ita porro. Nemo autem tales tanquam impotentes unquam
tenet.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account