Essays In Pastoral MedicineWalsh, James J. (James Joseph)
Religion
Essays In Pastoral Medicine
Walsh, James J. (James Joseph)
First aid in illness and injury; Medicine
Aliquando mulier ovariis orbata sensationem sexualem possidet, vulgo
autem non possidet. In utroque casu tamen remedium idem
concupiscentiae mari perstat, et hoc sufficit pro viro ut matrimonium
validum sit. Huc accedit, relate tum ad mulierem tum ad virum, quod
duo fines intrinseci essentiales matrimonii, et fines sufficientes
juxta S. Alphonsum, adsint, scilicet, traditio mutua cum obligatione
et possibilitate reddendi debitum, et vinculum indissolubile.
Si in tali muliere existat sensatio sexualis, pro ea remedium
concupiscentiae habetur, sin minus, dantur saltem duo fines
essentiales intrinseci matrimonii. Re quidem vera mulier carens
ovariis et eodem tempore expers sensationis sexualis differt a muliere
quae parturit sed sine sensatione sexuali est; nihilominus semper
manent illi ovariis carenti duo fines essentiales intrinseci
matrimonii.
Vetula communiter nequit parire et expers sensationis sexualis est,
sed licite matrimonium contrahit. Conditio vetulae est eadem ac
conditio mulieris ovariis orbatae. Lehmkuhl {335} (_Amer. Ecc. Rev._
vol. 28, n. 3), in hanc assertionem urget excisionem ovariorum esse
quid "positive actum contra primarium matrimonii finem," quum senectus
conditio naturalis sit Chirurgus honestus aut inhonestus nunquam
removet ovaria ut conceptio evitetur; operatio enim nimis periculosa
est. Removentur ovaria primario ad morbum gravem medendum, et
sterilitas consequens intenditur tantum per accidens. Remotio
ovariorum igitur est quid _per accidens_ actum contra "primarium finem
matrimonii," (et iste non est finis essentialis intrinsecus) seu
generationem prolis; et nihil refert etiamsi positive actum esset si
non sit in fraudem legis. In casu mulieris habentis ovaria
rudimentaria et nullam sensationem sexualem (casus enim quandoque
contingit) quid sit "positive actum contra primarium finem
matrimonii"? Estne una lex pro ista a natura castrata et alia pro
muliere a chirurgo castrata et tertia pro vetula senectute castrata?
Inter ovaria et testiculos analogia est, etiamsi obstet D. Bossu,
medicus Gallicus, a Professore Hild (_Amer. Ecc. Rev._ vol. 28, n. 1)
et Eschbach citatus. Demptis ovariis sensatio sexualis destruitur haud
secus ac quum testiculi removeantur, sed analogia incompleta est et
claudit. Eunuchus insuper incapax est communiter intromissionis, et
semper inseminationis. Moralistae vulgo docent inseminationem
essentialem esse copulae carnali. Utcumque de inseminationis
necessitate veritas sit (de qua infra) eunuchus nequit satisfacere
primo matrimonii fini essentiali intrinseco, mulier expers ovariis
satisdare potest.
Carentia aut occlusio tuborum Fallopianorum sterilitatem insanabilem
efficit, sed usque adhuc nemo tenet illam carentiam vel occlusionem
esse impotentiam. Conditio quoad potentiam generandi eadem est ac in
carentia ovariorum, sensationem autem sexualem proprie carentia
tuborum non efficit. Idem omnino dicendum est de carentia uteri. Si
vagina remaneat capax talis mulier copulae carnalis est.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account