Essays In Pastoral MedicineWalsh, James J. (James Joseph)
Religion
Essays In Pastoral Medicine
Walsh, James J. (James Joseph)
First aid in illness and injury; Medicine
Titus medicus, cum ad praegnantem graviter decumbentem vocabatur,
passim animadvertebat lethalis morbi causam aliam non subesse
praeter ipsam praegnationem, hoc est, foetus in utero praesentia,
una igitur, ut matrem a certa atque imminenti morte salvaret,
praesto ipsi erat via, procurandi scilicet abortum seu foetus et
ejectionem. Viam hanc consueto ipse inibat, adhibitis tamen mediis
et operationibus, per se atque immediate non quidem ad id
tendentibus, ut in materno sinu foetum occiderent, sed solummodo ut
vivus, si fieri posset, ad lucem ederetur, quamvis proxime
moriturus, utpote qui immaturus omnino adhuc esset.
Jamvero lectis quae die 19 Augusti, 1888, Sancta Sedes ad
Cameracenses Archiepiscopos rescripsit: _tuto doceri non posse_
licitam esse quamcumque operationem directe occisivam foetus, etiam
si hoc necessarium foret ad matrem salvandam: dubiis haeret Titius
circa {50} liceitatem operationum chirurgicarum, quibus non raro
ipse abortum hucusque procurabat, ut praegnantes graviter
aegrotantes salvaret.
Quare ut conscientiae suae consulat supplex Titius petit: utrum
enuntiatas operationes in repetitis dictis circumstantiis instaurare
tuto possit.
Feria iv, die 24 Julii, 1895.
In Congregatione generali S. Romanae et Universalis Inquisitionis .
. . Emi ac Rmi Domini Cardinales . . . respondendum decreverunt:
_Negative_, juxta alias decreta, diei scilicet 28 Maii, 1884, et 19
Augusti, 1888.
. . . Sanctissimus Dominus noster . . . approbavit.
Other documents referring to the same matter are the following:
Epistola ad Archiepiscopum Cameracensem. . . . Anno 1886,
Amplitudinis tuae Praedecessor dubia nonnulla hinc supremae
Congregationi proposuit circa liceitatem quarumdem operationum
chirurgicarum craniotomiae affinium. Quibus sedulo perpensis,
Eminentissimi ac Reverendissimi Patres Cardinales una mecum
Inquisitores Generales, feria iv, die 14 currentis mensis,
respondendum mandaverunt:
In scholis catholicis tuto doceri non posse licitam esse operationem
chirurgicam quam craniotomiam appellant, sicut declaratum fuit die
28 Maii, 1884, et quamcumque chirurgicam operationem directe
occisivam foetus vel matris gestantis.
Idque notum facio Amplitudini tuae, ut significes professoribus
facultatis medicae Universitatis catholicae Insulensis. . . .
Romae, die 19 Augusti, 1889. . . .
R. CARD. MONACO.
The date of this response here is 1889, but in the preceding decree it
is given as 1888. In the _Acta Sanctae Sedis_ the date is 1889.
Another letter from Cardinal Monaco is this:
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account