=9.= P. Cornēlius Scīpiō Hannibalī prīmus occurrit. Commissō
proeliō, fugātīs suīs ipse vulnerātus in castra rediit.
30 Semprōnius Gracchus et ipse cōnflīgit apud Trebiam amnem.
Is quoque vincitur. Hannibalī multī sē in Ītaliā dēdidērunt.
Inde ad Tusciam veniēns Hannibal Flāminiō cōnsulī occurrit.
Ipsum Flāminium interēmit; Rōmānōrum XXV mīlia
caesa sunt, cēterī diffūgērunt. Missus adversus Hannibalem 5
posteā ā Rōmānīs Q. Fabius Māximus. Is eum differendō[64]
pūgnam ab impetū frēgit, mox inventā occāsiōne vīcit.
_Battle of Cannae, 216 B.C._
=10.= Quīngentēsimō et quadrāgēsimō annō ā conditā urbe
L. Aemilius Paulus P. Terentius Varrō contrā Hannibalem
mittuntur Fabiōque succēdunt, quī abiēns ambō cōnsulēs 10
monuit ut Hannibalem, callidum et impatientem ducem,
nōn aliter vincerent quam proelium differendō.[64] Vērum
cum impatientiā Varrōnis cōnsulis contrādīcente alterō cōnsule
apud vīcum, quī Cannae appellātur, in Āpūliā pūgnātum
esset, ambō cōnsulēs ab Hannibale vincuntur. In eā 15
pūgnā tria mīlia Āfrōrum pereunt; māgna pars dē exercitū
Hannibalis sauciātur. Nūllō tamen proeliō Pūnicō bellō
Rōmānī gravius acceptī sunt. Periit enim in eō cōnsul
Aemilius Paulus, cōnsulārēs aut praetōriī XX, senātōrēs captī
aut occīsī XXX, nōbilēs virī CCC, mīlitum XL mīlia, equitum 20
III mīlia et quīngentī. In quibus malīs nēmō tamen Rōmānōrum
pācis mentiōnem habēre dīgnātus est. Servī, quod
numquam ante, manūmissī et mīlitēs factī sunt.
_War in Spain, 218 B.C._
=11.= Post eam pūgnam multae Ītaliae cīvitātēs, quae Rōmānīs
pāruerant, sē ad Hannibalem trānstulērunt. Hannibal 25
Rōmānīs obtulit ut captīvōs redimerent, respōnsumque est ā
31 senātū eōs cīvēs nōn esse necessāriōs quī, cum armātī essent,
capī potuissent. Ille omnēs posteā variīs suppliciīs interfēcit
et trēs modiōs ānulōrum aureōrum Karthāginem mīsit,
quōs ex manibus equitum Rōmānōrum, senātōrum et mīlitum
dētrāxerat. Intereā in Hispāniā, ubi frāter Hannibalis 5
Hasdrubal remānserat cum māgnō exercitū, ut eam tōtam
Āfrīs[65] subigeret, ā duōbus Scīpiōnibus, Rōmānīs ducibus,
vincitur. Perdit in pūgnā XXXV mīlia hominum; ex hīs
capiuntur X mīlia, occīduntur XXV mīlia. Mittuntur eī ā
Karthāginiēnsibus ad reparandās vīrēs XII mīlia peditum, 10
IV mīlia equitum, XX elephantī.
_Battle near Nola, 215 B.C._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account