=23.= Inde Rōmam regressus tertiō sē cōnsulem fēcit cum
M. Aemiliō Lepidō, quī eī magister equitum dictātōrī ante
annum[139] fuerat. Inde in Āfricam profectus est, ubi īnfīnīta
nōbilitās cum Iubā, Mauretāniae rēge, bellum reparāverat.
Ducēs autem Rōmānī erant P. Cornēlius Scīpiō ex genere 5
antīquissimō Scīpiōnis Āfricānī (hīc etiam socer Pompēī
Māgnī fuerat), M. Petrēius, Q. Vārus, M. Porcius Catō,
L. Cornēlius Faustus, Sullae dictātōris fīlius. Contrā hōs
commissō proeliō post multās dīmicātiōnēs victor fuit Caesar.
Catō, Scīpiō, Petrēius, Iuba ipsī sē occīdērunt. Faustus, 10
Sullae quondam dictātōris fīlius, Pompēī gener, ā
Caesare interfectus est.
_Battle of Munda, 45 B.C._
=24.= Post annum[139] Caesar Rōmam regressus quārtō sē cōnsulem
fēcit et statim ad Hispāniās est profectus, ubi Pompēī
fīliī, Cn. Pompēius et Sex. Pompēius, ingēns bellum 15
praeparāverant. Multa proelia fuērunt, ultimum apud[140] Mundam
cīvitātem, in quō adeō Caesar paene victus est ut fugientibus
suīs sē voluerit occīdere, nē post tantam reī mīlitāris
glōriam in potestātem adulēscentium nātus annōs sex et
quīnquāgintā vēnīret. Dēnique revocātīs suīs vīcit. Ex 20
Pompēī fīliīs māior occīsus est, minor fūgit.
_Caesar Monarch, 45 B.C. Caesar Assassinated, 44 B.C._
=25.= Inde Caesar bellīs cīvīlibus tōtō orbe compositīs Rōmam
rediit. Agere īnsolentius[141] coepit et contrā cōnsuētūdinem
62 Rōmānae lībertātis. Cum ergō et honōrēs ex suā
voluntāte praestāret, quī ā populō anteā dēferēbantur, nec
senātuī ad sē venientī adsurgeret aliaque rēgia ac paene
tyrannica faceret, coniūrātum est[142] in eum ā sexāgintā vel
amplius senātōribus equitibusque Rōmānīs. Praecipuī fuērunt 5
inter coniūrātōs duo Brūtī ex eō genere Brūtī, quī prīmus
Rōmae cōnsul fuerat et rēgēs expulerat, et C. Cassius et
Servīlius Casca. Ergō Caesar, cum senātūs diē inter cēterōs
vēnisset ad cūriam, tribus et vīgintī vulneribus cōnfossus est.
LIBER SEPTIMUS
FROM THE ASSASSINATION OF CAESAR TO THE DEATH OF THE EMPEROR
DOMITIAN, 44 B.C.-96 A.D.
_Civil War with Hirtius and Pansa, 44-43 B.C._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account