=6.= Aemiliānus obscūrissimē nātus obscūrius imperāvit ac 20
tertiō mēnse exstinctus est.
_Valerianus Emperor, 253-260 A.D._
=7.= Hinc Licinius Valeriānus in Raetiā et Nōricō agēns ab
exercitū imperātōr et mox Augustus est factus. Galliēnus
85 quoque Rōmae ā senātū Caesar est appellātus. Hōrum imperium
Rōmānō nōminī perniciōsum et paene exitiābile fuit
vel īnfēlīcitāte prīncipum vel ignāviā. Germānī Ravennam
ūsque vēnērunt. Valeriānus in Mesopotamiā bellum gerēns
ā Sapōre, Persārum rēge, superātus est, mox etiam captus 5
apud Parthōs ignōbilī servitūte cōnsenuit.
_Gallienus Emperor, 260-268 A.D._
=8.= Galliēnus cum adulēscēns factus esset Augustus, imperium
prīmum fēlīciter, mox commodē, ad ultimum perniciōsē
gessit. Nam iuvenis in Galliā et Īllyricō multa strēnuē
fēcit occīsō apud Mursam Ingenuō, quī purpuram sūmpserat, 10
et Trebelliānō. Diū placidus et quiētus, mox in omnem
lascīviam dissolūtus, tenendae reī pūblicae habēnās probrōsā
ignāviā et dēspērātiōne laxāvit. Alamannī vāstātīs
Galliīs in Ītaliam penetrāvērunt. Dācia, quae ā Trāiānō
ultrā Dānuvium fuerat adiectā, tum āmissa, Graecia, Macedonia, 15
Pontus, Asia vāstāta est per Gothōs, Pannonia ā
Sarmatīs Quadīsque populāta est, Germānī ūsque ad Hispāniās
penetrāvērunt et cīvitātem nōbilem Tarracōnem expūgnāvērunt,
Parthī Mesopotamiā occupātā Syriam sibi
coeperant vindicāre. 20
=9.= Iam dēspērātīs rēbus et dēlētō paene imperiō Rōmānō
Postumus in Galliā, obscūrissimē nātus, purpuram sūmpsit
et per annōs decem ita imperāvit ut cōnsūmptās paene prōvinciās
ingentī virtūte et moderātiōne reparāverit. Quī
sēditiōne mīlitum interfectus est, quod Mogontiacum cīvitātem, 25
quae adversus eum rebellāverat Laeliānō rēs novās
mōliente, dīripiendam[179] mīlitibus trādere nōluisset. Post
eum Marius, vīlissimus opifex, purpuram accēpit et secundō
86 diē interfectus est. Victorīnus posteā Galliārum accēpit
imperium, vir strēnuissimus, sed cum nimiae libīdinis[180] esset
et mātrimōnia aliēna corrumperet, Agrippīnae occīsus est
āctuāriō quōdam dolum māchinante, imperiī suī annō
secundō. 5
=10.= Huic successit Tetricus senātor, quī Aquitāniam honōre
praesidīs administrāns absēns ā mīlitibus imperātōr ēlēctus
est et apud Burdigalam purpuram sūmpsit. Sēditiōnēs
multās mīlitum pertulit. Sed dum haec in Galliā geruntur,
in Oriente per Odenāthum Persae victī sunt. Dēfēnsā 10
Syriā, receptā Mesopotamiā ūsque ad Ctēsiphōntem Odenāthus
penetrāvit.
_Claudius Emperor, 268-270 A.D._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account