=3.= Herculius tamen Māximiānus post haec in cōntiōne
exercitūs fīlium Māxentium nūdāre conātus sēditiōnem et
convīcia mīlitum tulit. Inde ad Galliās profectus est dolō
compositō, tamquam ā fīliō esset expulsus,[191] ut Cōnstantīnō 20
generō iungerētur, mōliēns tamen Cōnstantīnum repertā
occāsiōne interficere, quī in Galliīs et mīlitum et
prōvinciālium ingentī iam favōre rēgnābat caesīs Francīs atque
Alamannīs captīsque eōrum rēgibus, quōs etiam bestiīs,
cum māgnificum spectāculum mūneris parāsset, obiēcit. 25
Dētēctīs igitur īnsidiīs per Faustam fīliam, quae dolum
virō nūntiāverat, profūgit Herculius Massiliaeque oppressus
(ex eā etiam nāvigāre ad fīlium praeparābat) poenās dedit
iūstissimō exitū, vir ad omnem ācerbitātem saevitiamque
prōclīvis, īnfīdus, incommodus, cīvīlitātis penitus expers. 30
96 _Licinius Emperor, 307-324 A.D._
=4.= Per hōc tempus ā Gāleriō Licinius imperātōr est factus,
Dāciā oriundus, nōtus eī antīquā cōnsuētūdine et in bellō,
quod adversus Narseum gesserat, strēnuis labōribus et
officiīs acceptus. Mors Gālerī cōnfestim secūta. Ita rēs
pūblica tum ā novīs quattuor imperātōribus tenēbātur, 5
Cōnstantīnō et Māxentiō, fīliīs Augustōrum, Liciniō et
Māximīnō, novīs hominibus. Quīntō tamen Cōnstantīnus imperiī
suī annō bellum adversum Māxentium cīvīle commōvit,
cōpiās ēius multīs proeliīs fūdit, ipsum postrēmō Rōmae
adversum nōbilēs omnibus exitiīs saevientem apud pontem 10
Mulvium vīcit Ītaliāque est potītus. Nōn multō[192] deinceps
in Oriente quoque adversum Licinium Māximīnus rēs novās
mōlītus vīcīnum exitium fortuītā apud Tarsum morte praevēnit.
_Constantine the Great sole Ruler, 324-337 A.D._
=5.= Cōnstantīnus tamen, vir ingēns et omnia efficere nītēns 15
quae animō praeparāsset,[193] simul prīncipātum tōtīus orbis
adfectāns, Liciniō bellum intulit, quamquam necessitūdō
et adfīnitās cum eō esset; nam soror Cōnstantia nūpta
Liciniō erat. Ac prīmō eum in Pannoniā Secundā ingentī
apparātū bellum apud Cibalās īnstruentem repentīnus oppressit 20
omnīque Dardaniā, Moesiā, Macedoniā potītus numerōsās
prōvinciās occupāvit.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account