=6.= Varia deinceps inter eōs bella gesta, et pāx reconciliāta
ruptaque est. Postremō Licinius nāvālī et terrestrī proeliō
victus apud Nicomediam sē dēdidit et contrā religiōnem 25
sacrāmentī Thessalonīcae prīvātus occisus est. Eō tempore
rēs Rōmāna sub ūnō Augustō et tribus Caesaribus, quod
97 numquam aliās, fuit, cum līberī Cōnstantīnī Galliae, Orientī
Ītaliaeque praeessent. Verum īnsolentiā rērum secundārum
aliquantum Cōnstantīnus ex illā favōrābilī animī docilitāte
mūtāvit. Prīmum necessitūdinēs persecūtus ēgregium
virum fīlium et sorōris fīlium, commodae indolis iuvenem, 5
interfēcit, mox uxōrem, post numerōsōs amīcōs.
=7.= Vir prīmō imperiī tempore optimīs prīncipibus, ultimō
mediīs comparandus. Innumerae in eō animī corporisque
virtūtēs clāruērunt. Mīlitāris glōriae appetentissimus, fortūnā
in bellīs prōsperā fuit, vērum ita ut nōn superāret 10
industriam. Nam etiam Gothōs post cīvīle bellum variē
prōflīgāvit pāce hīs ad postremum datā, ingentemque apud
barbarās gentēs memoriae grātiam conlocāvit. Cīvīlibus
artibus et studiīs līberālibus dēditus, adfectātor iūstī amōris,
quem ab omnibus sibi et līberālitāte et docilitāte quaesīvit, 15
sīcut in nōnnūllōs amīcōs dubius, ita in reliquōs ēgregius,
nihil occāsiōnum praetermittēns, quō opulentiōrēs eōs
clāriōrēsque praestāret.
=8.= Multās lēgēs rogāvit, quāsdam ex bonō et aequō, plērāsque
superfluās, nōnnūllās sevērās, prīmusque urbem nōminis 20
suī ad tantum fastīgium ēvehere mōlītus est, ut Rōmae
aemulam faceret. Bellum adversus Parthōs mōliēns, quī
iam Mesopotamiam fatīgābant, ūnō et trīcēsimō annō imperiī,
aetātis sextō et sexāgēsimō, Nicomediae in vīllā
pūblicā obiit. Dēnūntiāta mors ēius est etiam per crīnītam 25
stellam, quae inūsitātae māgnitūdinis aliquamdiū fūlsit;
eam Graecī comētēn vocant. Atque inter Dīvōs meruit
referrī.
_The Sons of Constantine rule, 337-360 A.D._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account