=9.= Is successōrēs fīliōs trēs relīquit atque ūnum frātris
fīlium. Vērum Dalmatius Caesar prōsperrimā indole neque 30
98 patruō absimilis haud multō post oppressus est factiōne
mīlitārī et Cōnstantiō, patruēlī suō, sinente potius quam
iubente. Cōnstantīnum porrō bellum frātrī īnferentem et
apud Aquilēiam incōnsultius proelium aggressum Cōnstantis
ducēs interēmērunt. Ita rēs pūblica ad duōs Augustōs 5
redācta. Cōnstantis imperium strēnuum aliquamdiū et
iūstum fuit. Mox cum et valetūdine imprōsperā et amīcīs
prāviōribus uterētur, ad gravia vitia conversus, cum
intolerābilis prōvinciālibus, mīlitī iniūcundus esset, factiōne
Māgnenti occīsus est. Obiit haud longē ab Hispāniīs in castrō, 10
cuī Helenae[194] nōmen est, annō imperiī septimō decimō, aetātis
trīcēsimō, rēbus tamen plurimīs strēnuē in mīlitiā gestīs
exercituīque per omne vītae tempus sine gravī crūdēlitāte
terribilis.
=10.= Dīversa Cōnstantī fortūna fuit. Ā Persīs enim multa 15
et gravia perpessus saepe captīs oppidīs, obsessīs urbibus,
caesīs exercitibus, nūllumque eī contrā Sapōrem prōsperum
proelium fuit, nisi quod apud Singara haud dubiam victōriam
ferōciā mīlitum āmīsit, quī pūgnam sēditiōsē et stolidē
contrā ratiōnem bellī diē iam praecipitī poposcērunt. Post 20
Cōnstantis necem Māgnentiō Ītaliam, Āfricam, Galliās obtinente
etiam Īllyricum rēs novās habuit, Vetraniōne ad imperium
cōnsēnsū mīlitum ēlēctō. Quem grandaevum iam
et cūnctīs amābilem diūturnitāte et fēlīcitāte mīlitiae ad
tuendum Īllyricum prīncipem creāvērunt, virum probum et 25
mōrum veterum ac iūcundae cīvīlitātis, sed omnium līberālium
artium expertem adeō ut nē elementa quidem prīma
litterārum nisi grandaevus et iam imperātōr accēperit.
=11.= Sed ā Cōnstantiō, quī ad ultiōnem frāternae necis bellum
cīvīle commōverat, abrogātum est Vetraniōnī imperium; 30
99 novō inūsitātōque mōre cōnsēnsū mīlitum dēponere īnsīgnē
compulsus. Rōmae quoque tumultus fuit Nepotiānō, Cōnstantīnī
sorōris fīliō, per gladiātōriam manum imperium
vīndicante, quī saevīs exōrdiīs[195] dīgnum exitum nactus est.
Vīcēsimō enim atque octāvō diē a Māgnentiānīs ducibus 5
oppressus poenās dedit. Caput ēius pīlō per urbem circumlātum
est, gravissimaeque prōscrīptiōnēs et nōbilium caedēs
fuērunt.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account