Geology and Revelation: or, the Ancient History of the Earth, considered in the geological facts and revealed religion.Molloy, Gerald
Religion
Geology and Revelation: or, the Ancient History of the Earth, considered in the geological facts and revealed religion.
Molloy, Gerald
Bible and geology; Bible and science
“Plerumque enim accidit ut aliquid de terra, de coelo, de caeteris
hujus mundi elementis, de motu et conversione vel etiam de magnitudine
et intervallis siderum, de certis defectibus solis ac lunae, de
circuitibus annorum et temporum, de naturis animalium, fruticum,
lapidum atque hujusmodi caeteris, etiam non christianus ita noverit,
ut certissima ratione vel experientia teneat. Turpe est autem
nimis et perniciosum ac maxime cavendum, ut christianum de his
rebus quasi secundum christianas Litteras loquentem, ita delirare
quilibet infidelis audiat, ut, quemadmodum dicitur, toto coelo errare
conspiciens, risum tenere vix possit. Et non tam molestum est, quod
errans homo deridetur, sed quod auctores nostri ab eis qui foris sunt,
talia sensisse creduntur, et cum magno eorum exitio de quorum salute
satagimus, tanquam indocti reprehenduntur atque respuuntur. Cum enim
quemquam de numero christianorum in ea re quam optime norunt, errare
deprehenderint, et vanam sententiam suam de nostris Libris asserere;
quo pacto illis Libris credituri sunt, de resurrectione mortuorum, et
de spe vitae aeternae, regnoque coelorum, quando de his rebus quas
jam experiri, vel indubitatis numeris percipere potuerunt, fallaciter
putaverint esse conscriptos? Quid enim molestiae tristitiaeque ingerant
prudentibus fratribus temerarii praesumptores, satis dici non potest,
cum si quando de prava et falsa opinione sua reprehendi, et convinci
coeperint ab eis qui nostrorum Librorum auctoritate non tenentur, ad
defendendum id quod levissima temeritate et apertissima falsitate
dixerunt, eosdem Libros sanctos, unde id probent, proferre conantur,
vel etiam memoriter, quae ad testimonium valere arbitrantur, multa inde
verba pronuntiant, ‘non intelligentes neque quae loquuntur, neque de
quibus affirmant’ (1. Tim., i. 7).”--Ibid., cap. 19, n. 39.
(3.) SAINT THOMAS.--P. 298.
“Dicendum quod, sicut Augustinus docet, in hujusmodi quaestionibus
duo sunt observanda. Primo quidem, ut veritas Scripturae inconcusse
teneatur. Secundo, cum Scriptura divina multipliciter exponi possit,
quod nulli expositioni aliquis ita praecise inhaereat, ut si certa
ratione constiterit hoc esse falsum quod aliquis sensum Scripturae esse
credebat id nihilominus asserere praesumat; ne Scriptura ex hoc ab
infidelibus derideatur, et ne eis via credendi praecludatur.”--Summa
Theologica, Pars Prima, Quaest. lxviii. art. primus.
(4.) PERRERIUS.--P. 302.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account