Geology and Revelation: or, the Ancient History of the Earth, considered in the geological facts and revealed religion.Molloy, Gerald
Religion
Geology and Revelation: or, the Ancient History of the Earth, considered in the geological facts and revealed religion.
Molloy, Gerald
Bible and geology; Bible and science
“Licet ante _primum diem_, coelum et elementa facta sint _secundum
substantiam_, tamen non fuerint perfecta et omnino consummata,
nisi spatio illorum sex dierum: tunc enim datus est illis ornatus,
complementum, et perfectio. Quanto autem tempore status ille mundi
tenebrosus duraverit, hoc est, utrum plus an minus quam unus dies
continere solet, nec mini compertum est, nec opinor cuiquam mortalium
nisi cui divinitus id esset patefactum.”--Comment. in Genesim, cap. 1,
v. 4, n. 80.
(15.) PETAVIUS.--P. 307.
“Nostra itaque sententia haec est; prima ilia Geneseos verba: _In
principio creavit Deus coelum et terram_; non peculiare opus aliquod
continere, quod initio, et ante dies sex molitus sit Deus: quasi ante
lucem, ac reliquas deinceps opificii partes, qualecumque coelum ac
terram creaverit. Sed esse generale quoddam effatum, quo omnia, quae
sunt a Deo facta, complexus est. Etenim Moses, ut initio dicebam,
Judaeos statim edocere voluit; totam illam aspectabilem rerum
universitatem a Deo conditore profectam esse. Quare ita pronuntiavit,
tanquam diceret: Quidquid videtis et quodcumque coeli ac terrae
comprehendit ambitus, una cum coelo ipso, terrâque, id omne fabricatus
est initio Deus. Postea vero per partes, ac singillatim, ut quaeque est
elaborata, decripsit.”--De Opificio Sex Dierum, Lib. i. cap. 2, sect.
10.
“Imprimis _ante dierum sex initium_ solam cum aqua terram extitisse
credimus:.... Habet haec opinio fidem ex Mosis narratione; qui ante
coelum id est _firmamentum_, terram, et aquarum abyssum extitisse
refert.... Nam illud Severiani valde probatur, prima die Deum omnia
creasse: reliquis autem diebus, ex jam extantibus: Ubi primam diem non
lucis tantum creatione circumscribit: sed quod ante illam factum est,
id eidem tribuit. Quod intervallum quantum fuerit, nulla divinatio
posset assequi. Neque vero mundi corpora illa, quae _prima omnium
extitisse_ docui, aquam et terram, arbitror _eodem, in quem lucis ortus
incidit, fabricata esse die_; ut quibusdam placet, haud satis firma
ratione.”--Ibid., cap. 10, sect. 6.
(16.) A LAPIDE.--P. 307.
“S. Basilius et Beda putant coelum et terram non primo die, sed paulo
ante primum diem, utpote ante lucem, create esse. Verum haec non ante,
sed ipso primo die, puta initio primae diei, antequam lux produceretur,
creata esse, patet Exodi xx. v. 11.”--Comment. in Genes., cap. 1, v. 1.
(17.) SAINT AUGUSTINE.--P. 308.
“Fecisti ante omnem diem in principio coelum et terram.”--Confess.
Lib. xii. cap. 12: see also Lib. xii. cap. 8. And again, De Genesi ad
Litteram, Lib. i. cap. 9, he writes:--“Atque illud ante omnem diem
fecisse intelligitur, quod dictum est, _In principio fecit Deus coelum
et terram_; ... Terrae autem nomine invisibilis et incompositae, ac
tenebrosa abysso, imperfectio corporalis substantiae significata est,
unde temporalia illa fierent, quorum prima esset lux.”
(18.) PETAVIUS.--P. 311.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account