Agricola, Gnaeus Julius, 40-93; Germanic peoples -- Early works to 1800; Statesmen -- Rome -- Biography -- Early works to 1800
IV. Ipse eorum opinionibus accedo, qui Germaniae populos nullis aliis
aliarum nationum connubiis infectos propriam et sinceram et tantum sui
similem gentem exstitisse arbitrantur: unde habitus quoque corporum,
quanquam in tanto hominum numero, idem omnibus; truces et cacrulei
oculi, rutilae comae, magna corpora et tantum ad impetum valida; laboris
atque operum non eadem patientia: minimeque sitim aestumque tolerare,
frigora atque inediam coelo solove assueverunt.
V. Terra, etsi aliquanto specie differt, in universum tamen aut silvis
horrida aut paludibus foeda: humidior, qua Gallias; ventosior, qua
Noricum ac Pannoniam aspicit: satis ferax; frugiferarum arborum
impatiens: pecorum fecunda, sed plerumque improcera; ne armentis quidem
suus honor, aut gloria frontis: numero gaudent; eaeque solae et
gratissimae opes sunt. Argentum et aurum propitii an irati dii
aegaverint, dubito. Nec tamen affirmaverim, nullam Germaniae venam
argentum aurumve gignere: quis enim scrutatus est? possessione et usu
haud perinde afficiuntur. Est videre apud illos argentea vasa, legatis et
principibus eorum muneri data, non in alia vilitate, quam quae humo
finguntur quanquam proximi, ob usum commerciorum, aurum et argentum in
pretio habent, formasque quasdam nostrae pecuniae agnoscunt atque
eligunt: interiores simplicius et antiquius permutatione mercium utuntur.
Pecuniam probant veterem et diu notam, serratos bigatosque. Argentum
quoque, magis quam aurum sequuntur, nulla affectione animi, sed quia
numerus argenteorum facilior usui est promiscua ac vilia mercantibus.
VI. Ne ferrum quidem superest, sicut ex genere telorum colligitur. Rari
gladiis aut majoribus lanceis utuntur: hastas, vel ipsorum vocabulo
frameas gerunt, angusto et brevi ferro sed ita acri et ad usum habili, ut
eodem telo, prout ratio poscit, vel cominus vel eminus pugnent: et eques
quidem scuto frameaque contentus est: pedites et missilia spargunt, plura
singuli, atque in immensum vibrant, nudi aut sagulo leves. Nulla cultus
jactatio; scuta tantum lectissimis coloribus distinguunt: paucis loricae:
vix uni alterive cassis aut galea. Equi non forma, non velocitate
conspicui: sed nec variare gyros in morem nostrum docentur. In rectum,
aut uno flexu dextros agunt ita conjuncto orbe, ut nemo posterior sit. In
universum aestimanti, plus penes peditem roboris: eoque mixti
proeliantur, apta et congruente ad equestrem pugnam velocitate peditum,
quos ex omni juventute delectos ante aciem locant. Definitur et numerus:
centeni ex singulis pagis sunt: idque ipsum inter suos vocantur; et quod
primo numerus fuit, jam nomen et honor est. Acies per cuneos componitur.
Cedere loco, dummodo rursus instes, consilii quam formidinis arbitrantur.
Corpora suorum etiam in dubiis proeliis referunt. Scutum reliquisse,
praecipuum flagitium; nec aut sacris adesse, aut concilium inire,
ignominioso fas; multique superstites bellorum infamiam laqueo finierunt.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account