Agricola, Gnaeus Julius, 40-93; Germanic peoples -- Early works to 1800; Statesmen -- Rome -- Biography -- Early works to 1800
XIX. Ergo septa pudicitia agunt, nullis spectaculorum illecebris, nullis
conviviorum irritationibus corruptae. Litterarum secreta viri pariter ac
feminae ignorant. Paucissima in tam numerosa gente adulteria; quorum
poena praesens et maritis permissa. Accisis crinibus, nudatam, coram
propinquis, expellit domo maritus, ac per omnem vicum verbere agit:
publicatae enim pudicitiae nulla venia: non forma, non aetate, non opibus
maritum invenerit. Neme enim illic vitia ridet: nec corrumpere et
corrumpi saeculum vocatur. Melius quidem adhuc eae civitates, in quibus
tantum virgines nubunt, et cum spe votoque uxoris semel transigitur. Sic
unum accipiunt maritum, quo modo unum corpus unamque vitam, ne ulla
cogitatio ultra, ne longior cupiditas, ne tanquam maritum, sed tanquam
matrimonium ament. Numerum liberorum finire, aut quenquam ex agnatis
necare, flagitium habetur: plusque ibi boni mores valent, quam alibi
bonae leges.
XX. In omni domo nudi ac sordidi, in hos artus, in haec corpora, quae
miramur, excrescunt. Sua quemque mater uberibus alit, nec ancillis ac
nutricibus delegantur. Dominum ac servum nullis educationis deliciis
dignoscas: inter eadem pecora, in eadem humo degunt; donec aetas separet
ingenuos, virtus agnoscat. Sera juvenum Venus; eoque inexhausta pubertas:
nec virgines festinantur; eadem juventa, similis proceritas: pares
validaeque miscentur; ac robora parentum liberi referunt. Sororum filiis
idem apud avunculum, qui ad patrem honor. Quidam sanctiorem arctioremque
hunc nexum sanguinis arbitrantur, et in accipiendis obsidibus magis
exigunt; tanquam et in animum firmius, et domum latius teneant. Heredes
tamen successoresque sui cuique liberi: et nullum testamentum. Si liberi
non sunt, proximus gradus in possessione fratres, patrui, avunculi.
Quanto plus propinquorum, quo major affinium numerus, tanto gratiosior
senectus, nec ulla orbitatis pretia.
XXI. Suscipere tam inimicitias, seu patris, seu propinqui, quam
amicitias, necesse est: nec implacabiles durant. Luitur enim etiam
homicidium certo armentorum ac pecorum numero, recipitque satisfactionem
universa domus: utiliter in publicum; quia periculosiores sunt
inimicitiae juxta libertatem. Convictibus et hospitiis non alia gens
effusius indulget. Quemcunque mortalium arcere tecto, nefas habetur: pro
fortuna quisque apparatis epulis excipit. Cum defecere, qui modo hospes
fuerat, monstrator hospitii et comes: proximam domum non invitati adeunt:
nec interest; pari humanitate accipiuntur. Notum ignotumque, quantum ad
jus hospitis, nemo discernit. Abeunti, si quid poposcerit, concedere
moris: et poscendi invicem eadem facilitas. Gaudent muneribus: sed nec
data imputant, nec acceptis obligantur. Victus inter hospites comis.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account