Archelaus adversus L. Sullam in fronte ad perturbandum hostem falcatas
quadrigas locavit, in secunda acie phalangem Macedonicam, in tertia
Romanorum more armatos auxiliares, mixtis fugitivis Italicae gentis,
quorum pervicaciae plurimum fidebat; {5} levem armaturam in ultimo
statuit; in utroque deinde latere equitatum, cuius amplum numerum
habebat, circumeundi hostis causa posuit. Contra haec Sulla fossas
amplae latitudinis utroque latere duxit et capitibus earum castella
communiit: qua {10} ratione, ne circuiretur ab hoste et peditum numero
et maxime equitatu superante, consecutus est. Triplicem deinde peditum
aciem ordinavit relictis intervallis per quae levem armaturam et
equitem, quem in novissimo conlocaverat, cum res exegisset, emitteret.
{15} Tum postsignanis qui in secunda acie erant imperavit ut densos
numerososque palos firme in terram defigerent, intraque eos
appropinquantibus quadrigis antesignanorum aciem recepit: tum demum
sublato universorum clamore velites et levem armaturam {20} ingerere
tela iussit. Quibus factis quadrigae hostium aut implicitae palis aut
exterritae clamore telisque in suos conversae sunt turbaveruntque
Macedonum structuram: qua cedente, cum Sulla instaret et Archelaus
equitem opposuisset, Romani equites {25} subito emissi averterunt eos
consummaverantque victoriam.
FRONTINUS, _Strategemata_, ii. 3. 17.
[Linenotes:
1. +Archelaus+ (and his brother Neoptolemus) ‘trained in the
traditions and experience of Greek and Macedonian masters.’
2. +falcatas quadrigras.+ Archelaus had 60 of these chariots armed
with scythes projecting. Cf. Livy xxxvii. 41.
5. +pervicaciae+ = _steadfastness_ (_per_ + _vic_; cf. _vinco_).
11-12. +qua ratione ... consecutus est.+ Sulla had about 30,000 men
(15,000 Romans only) against 120,000.
23. +turbaverunt.+ ‘The war-chariots on this as on other occasions
(e.g. at Magnesia) had not only proved a failure, but had actually
led to a partial disaster.’ --Ihne. Cf. use of war elephants, e.g.
at Beneventum 275 B.C. and at Zama 202 B.C.
27. +victoriam.+ It was a great victory, but the results were
trifling, partly because Sulla had no fleet, and partly because his
political enemies at Rome were bent on crippling him.]
+Historic Parallel.+ The Battle of Magnesia 190 B.C.
B14
FIRST MITHRIDATIC WAR, 88-84 B.C. (2)
A. _Capture of Athens and the Piraeus, 86 B.C._
Sulla interim cum Mithridatis praefectis circa Athenas ita dimicavit, ut
et Athenas reciperet et plurimo circa multiplices Piraei portus
munitiones labore expleto amplius CC milia hostium interficeret nec
minus multa caperet. . . . Nam oppressi (Athenienses) {5} Mithridatis
armis homines miserrimae condicionis cum ab inimicis tenerentur,
oppugnabantur ab amicis et animos extra moenia, corpora necessitati
servientes intra muros habebant.
VELLEIUS PATERCULUS, ii. 23.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account