Spartacus, Crixus, Oenomaus effracto Lentuli ludo cum triginta aut
amplius eiusdem fortunae viris erupere Capua; servisque ad vexillum
vocatis cum statim decem amplius milia coissent, homines modo effugisse
contenti iam et vindicari volebant. {5} Prima sedes velut rabidis beluis
mons Vesuvius placuit. Ibi cum obsiderentur a Clodio Glabro, per fauces
cavi montis vitineis delapsi vinculis ad imas eius descendere radices et
exitu inviso nihil tale opinantis ducis subito impetu castra rapuerunt.
Adfluentibus {10} in diem copiis cum iam esset iustus exercitus,
e viminibus pecudumque tegumentis inconditos sibi clipeos et ferro
ergastulorum recocto gladios ac tela fecerunt, Indo iam consulares
quoque aggressus in Appennino Lentuli exercitum percecidit, apud {15}
Mutinam Gai Cassi castra delevit. Tandem enim totis imperii viribus
contra mirmillonem consurgunt, pudoremque Romanum Marcus Crassus
asseruit: a quo pulsi fugatique hostes in extrema Italiae refugerunt.
Ibi circa Bruttium angulum clusi cum {20} fugam in Siciliam pararent
neque navigia suppeterent ratesque ex trabibus et dolia connexa
virgultis rapidissimo freto frustra experirentur, tandem eruptione facta
dignam viris obiere mortem, et quod sub gladiatore duce oportuit, sine
missione {25} pugnatum est. Spartacus ipse in primo agmine fortissime
dimicans quasi imperator occisus est.
FLORUS, III. xx. 3-14 (sel.).
[Linenotes:
1. +Spartacus+, by birth a Thracian, who had served among the
Thracian auxiliaries in the Roman army, had deserted and become a
chief of banditti. He was taken prisoner and sold to a trainer of
gladiators.
+Crixus+, +Oenomaus+, the slave-names of two Celts.
1-2. +effracto ludo+ = _broke out of the gladiators’ school_.
8. +vitineis vinculis+ = _by means of ropes made of vine-branches_.
9. +inviso+ = _unknown_, lit. _unseen_.
13. +ergastulorum+ = _from the slaves’ work-houses_.
17. +mirmillonem.+ The Mirmillones were a class of gladiators
usually matched with the Thraces or the _retiarii_ (_net-fighters_).
18. +Marcus Crassus+, the Triumvir of 60 B.C.
+asseruit+ = _maintained_. Cf. our _assert_.
21. +in Siciliam+, where the slaves had risen in 133 and 104 B.C.,
and only waited an impulse to break out a third time.
25. +sine missione+ = _without quarter_. Cf. _missio_ = _the
discharge_ from service of soldiers and gladiators.]
B25
THE THIRD MITHRIDATIC WAR, 74-63 B.C. (1)
_Lucullus Ponticus._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account