_In Praise of Cicero._
A. Nihil tamen egisti, M. Antoni, nihil, inquam, egisti mercedem
caelestissimi oris et clarissimi capitis abscisi numerando,
auctoramentoque funebri ad conservatoris quondam rei publicae tantique
consulis irritando necem. Rapuisti tum Ciceroni lucem {5} sollicitam et
aetatem senilem et vitam miseriorem te principe quam sub te triumviro
mortem, famam vero gloriamque factorum atque dictorum adeo non
abstulisti, ut auxeris. Vivit vivetque per omnem saeculorum memoriam,
dumque hoc vel forte vel {10} providentia vel utcumque constitutum rerum
naturae corpus, quod ille paene solus Romanorum animo vidit, ingenio
complexus est, eloquentia illuminavit, manebit incolume, comitem aevi
sui laudem Ciceronis trahet omnisque posteritas illius in te scripta
mirabitur, {15} tuum in eum factum exsecrabitur citiusque e mundo genus
hominum quam Ciceronis memoria cedet.
VELLEIUS PATERCULUS, ii. 66.
[Linenotes:
3-4. +auctoramentoque funebri irritando+ = lit. _and by stimulating
(provoking) by a fatal reward_ (+auctoramento+) _the death_. . . .
10-15. +dumque ... trahet+, in reference to Cicero’s philosophical
works, in which Cicero propounds no original scheme of philosophy,
claiming only that he renders the conclusions of Greek thinkers
accessible to his own countrymen.]
B. Ingenium et operibus et praemiis operum felix; ipse fortunae diu
prosperae et in longo tenore felicitatis {20} magnis interim ictus
vulneribus, exilio, ruina partium pro quibus steterat, filiae exitu tam
tristi tamque acerbo, omnium adversorum nihil ut viro dignum erat tulit
praeter mortem, quae vere aestimanti minus indigna videri potuit, quod a
victore {25} inimico nil crudelius passurus erat quam quod eiusdem
fortunae compos victo fecisset. Si quis tamen virtutibus vitia pensaret,
vir magnus ac memorabilis fuit, et in cuius laudes exsequendas Cicerone
laudatore opus fuerit. {30}
LIVY, _Fr. ap. Sen._
[Linenote:
21-22. +ruina ... steterat+, i.e. the restoration of the
Commonwealth of the Scipios.]
+Cicero.+ ‘It happened many years after that Augustus once found one of
his grandsons with a work of Cicero’s in his hands. The boy was
frightened, and hid the book under his gown; but Caesar took it from
him, and, standing there motionless, he read through a great part of the
book; then he gave it back to the boy, and said “This was a great
orator, my child; a great orator, and a man who loved his country
well.”’--Plutarch, _Cicero_, 49.
B71
LAUS ITALIAE.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account