Ennius, et sapiens et fortis et alter Homerus, 50
Ut critici dicunt, leviter curare videtur,
Quo promissa cadant et somnia Pythagorea.
Naevius in manibus non est et mentibus haeret
Paene recens? Adeo sanctum est vetus omne poema.
Ambigitur quotiens uter utro sit prior, aufert 55
Pacuvius docti famam senis, Accius alti,
Dicitur Afrani toga convenisse Menandro,
Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi,
Vincere Caecilius gravitate, Terentius arte.
Hos ediscit et hos arto stipata theatro 60
Spectat Roma potens, habet hos numeratque poetas
Ad nostrum tempus Livi scriptoris ab aevo.
HOR. _Ep._ II. i. 50-62.
‘_Teréntio non símilem dices quémpiam._’
B.
Tu quoque tu in summis, o dimidiate Menander,
Poneris, et merito, puri sermonis amator.
Lenibus atque utinam scriptis adiuncta foret vis,
Comica ut aequato virtus polleret honore
Cum Graecis neve hac despectus parte iaceres!
Unum hoc maceror ac doleo tibi deesse, Terenti.
CAESAR, _ap._ SUETON. _vit. Ter._
_Ovid on his Contemporaries._
C.
Temporis illius colui fovique poetas,
Quotque aderant vates, rebar adesse deos.
Saepe suas volucres legit mihi grandior aevo,
Quaeque nocet serpens, quae iuvat herba, Macer. 44
Saepe suos solitus recitare Propertius ignes,
Iure sodalicio qui mihi iunctus erat.
Ponticus heroo, Bassus quoque clarus iambis
Dulcia convictus membra fuere mei; 48
Et tenuit nostras numerosus Horatius aures,
Dum ferit Ausonia carmina culta lyra.
Vergilium vidi tantum: nec amara Tibullo
Tempus amicitiae fata dedere meae. 52
Successor fuit hic tibi, Galle, Propertius illi;
Quartus ab his serie temporis ipse fui:
Utque ego maiores, sic me coluere minores,
Notaque non tarde facta Thalia mea est. 56
OVID, _Tr._ IV. x. 41-56.
Cf. OVID, _Am._ I. xv. 9-30; _Am._ III. ix. 38-68; _Rem. Am._ 65-388;
QUINT. X. i. 85-90.
STORMS BY SEA AND LAND.
_Ovid describes a Storm at Sea._
A.
Me miserum, quanti montes volvuntur aquarum!
Iam iam tacturos sidera summa putes. 20
Quantae diducto subsidunt aequore valles!
Iam iam tacturas Tartara nigra putes.
Quocumque aspicio, nihil est nisi pontus et aer,
Fluctibus hic tumidus, nubibus ille minax. 24
Inter utrumque fremunt inmani murmure venti:
Nescit, cui domino pareat, unda maris.
Nam modo purpureo vires capit Eurus ab ortu,
Nunc Zephyrus sero vespere missus adest, 28
Nunc sicca gelidus Boreas bacchatur ab Arcto,
Nunc Notus adversa proelia fronte gerit.
Rector in incerto est nec quid fugiatve petatve
Invenit: ambiguis ars stupet ipsa malis. 32
OVID, _Tr._ I. ii. 19-32.
_The passing of Romulus._
B.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account