Et pater, Aeolio frangit qui carcere ventos 42
Cui varii flatus omnisque per aequora mundi
Spiritus atque hiemes nimbosaque nubila parent,
Artius obiecto Borean Eurumque Notumque 45
Monte premat: soli Zephyro sit copia caeli,
Solus agat puppes summasque supernatet undas
Assiduus pelago; donec tua turbine nullo
Laeta Paraetoniis assignet carbasa ripis. . . .
Audimur. Vocat ipse ratem nautasque morantes 50
Increpat. Ecce meum timido iam frigore pectus
Labitur et nequeo, quamvis movet ominis horror,
Claudere suspensos oculorum in margine fletus. . . . 53
Quis rude et abscissum miseris animantibus aequor 61
Fecit iter solidaeque pios telluris alumnos
Expulit in fluctus pelagoque immisit hianti
Audax ingenii? nec enim temeraria virtus
Illa magis, summae gelidum quae Pelion Ossae 65
Iunxit anhelantemque iugis bis pressit Olympum.
STATIUS, _Silvae_, II. ii. 1-20, 42-53, 61-66.
SENECA.
_For those ‘qui corporis cura mentem obruerunt.’_
A. Stulta est enim, mi Lucili, et minime conveniens litterato viro
occupatio exercendi lacertos et dilatandi cervicem, ac latera firmandi.
Cum tibi feliciter sagina cesserit, et tori creverint: nec vires unquam
opimi bovis, nec pondus aequabis. Adice nunc, quod maiore corporis
sarcina animus eliditur, et minus agilis est. Itaque, quantum potes
circumscribe corpus tuum, et animo locum laxa. Multa sequuntur incommoda
huic deditos curae. Primum exercitationes, quarum labor spiritum
exhaurit, et inhabilem intentioni ac studiis acrioribus reddit; deinde
copia ciborum subtilitas animi impeditur. Accedunt pessimae notae,
mancipia in magisterium recepta, homines inter oleum et vinum occupati:
quibus ad votum dies est actus, si bene desudaverunt, si in locum eius
quod effluxit, multum potionis altius ieiuno gutture regesserunt. Bibere
et sudare, vita cardiaci est. Sunt exercitationes et faciles et breves,
quae corpus et sine mora laxent, et tempori parcant: cuius praecipua
ratio habenda est. Cursus, et cum aliquo pondere manus motae, et saltus,
vel ille qui corpus in altum levat, vel ille qui in longum mittit, vel
ille (ut ita dicam) saliaris, aut (ut contumeliosius dicam) fullonius.
Quodlibet ex his elige, usu fit facile. Neque ego te iubeo semper
imminere libro, aut pugillaribus. Dandum et aliquod intervallum animo:
ita tamen ut non resolvatur, sed remittatur.
SENECA, _Ep._ xv. 8.
‘_They needs must die._’
B.
Incognitum istud facinus, ac dirum nefas
A me quoque absit. Quod scelus miseri luent?
Scelus est Iason genitor, et maius scelus
Medea mater. Occidant: non sunt mei.
Pereant? mei sunt. Crimine et culpa carent.
Sunt innocentes, fateor: et frater fuit.
Quid, anime, titubas? ora quid lacrimae rigant?
Variamque nunc huc ira nunc illuc amor
Diducit? anceps aestus incertam rapit.
SENECA, _Medea_, 920.
CRITICISM OF POETS.
_An Estimate of early Roman Dramatists._
A.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account