‘_The names of men so poor
Who could do mighty deeds._’
B.
Cum tremerent autem Fabios durumque Catonem 90
Et Scauros et Fabricium rigidique severos
Censoris mores etiam collega timeret,
Nemo inter curas et seria duxit habendum
Qualis in Oceani fluctu testudo nataret
Clarum Troiugenis factura et nobile fulcrum, 95
Sed nudo latere et parvis frons aerea lectis
Vile coronati caput ostendebat aselli,
Ad quod lascivi ludebant ruris alumni.
Tales ergo cibi qualis domus atque supellex.
JUVENAL, _Sat._ xi. 90-99.
_Persius in Praise of his Tutor, Cornutus._
C.
Cum primum pavido custos mihi purpura cessit 30
Bullaque succinctis Laribus donata pependit;
Cum blandi comites totaque inpune Subura
Permisit sparsisse oculos iam candidus umbo,
Cumque iter ambiguum est et vitae nescius error
Deducit trepidas ramosa in compita mentes, 35
Me tibi supposui. Teneros tu suscipis annos
Socratico, Cornute, sinu; tum fallere sollers
Apposita intortos extendit regula mores,
Et premitur ratione animus vincique laborat
Artificemque tuo ducit sub pollice vultum. 40
PERSIUS, _Sat._ v. 19-25, 30-40.
THE THEATRE.
_Objections to a Permanent Theatre, 151 B.C._
A. Cum locatum a censoribus theatrum exstrueretur, P. Cornelio Nasica
auctore tamquam inutile et nociturum publicis moribus ex senatus
consulto destructum est, populusque aliquamdiu stans ludos spectavit.
LIVY, _Epit._ 48.
_Scenic Arrangements._
B. Apud maiores theatri gradus tantum fuerunt. Nam scena de lignotantum
ad tempus fiebat, unde hodieque permansit consuetudo, ut componantur
pegmata a ludorum theatralium editoribus. Scena autem, quae fiebat, aut
versilis erat aut ductilis. Versilis tunc erat, cum subito tota machinis
quibusdam convertebantur, et aliam picturae faciem ostendebat. Ductilis
tunc, cum tractis tabulatis hac atque illac species picturae nudabatur
interior. Unde perite utrumque tetigit, dicens, ‘Versis discedat
frontibus’: singula singulis complectens sermonibus. Quod Varro et
Suetonius commemorant.
SUET. _ap. Serv. Georg._ iii. 24.
_The Awnings._
C.
Et vulgo faciunt id lutea russaque vela 75
Et ferrugina, cum magnis intenta theatris
Per malos volgata trabesque trementia flutant;
Namque ibi consessam caveai subter et omnem
Scaenai speciem, patrum coetumque decorum
Inficiunt coguntque suo fluitare colore. 80
LUCRETIUS, iv. 75-80.
_The Law of Otho, 67 B.C._
D. L. Roscius Otho tribunus plebis legem tulit, ut equitibus Romanis in
theatro quattuordecim gradus proximi adsignarentur.
LIVY, _Epit._ 99.
_Usurpers of Equestrian Privileges._
E.
‘Sectus flagellis hic triumviralibus
Praeconis ad fastidium
Arat Falerni mille fundi iugera
Et Appiam mannis terit 30
Sedilibusque magnus in primis eques
Othone contempto sedet.’
HORACE, _Epod._ iv. 11-16.
SPINNING.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account