_The Parcae spin the Web of Fate._
A.
Laeva colum molli lana retinebat amictum,
Dextera tum leviter deducens fila supinis
Formabat digitis, tum prono in pollice torquens
Libratum tereti versabat turbine fusum,
Atque ita decerpens aequabat semper opus dens, 315
Laneaque aridulis haerebant morsa labellis,
Quae prius in levi fuerant extantia filo:
Ante pedes autem candentis mollia lanae
Vellera virgati custodibant calathisci.
Haec tum clarisona pellentes vellera voce 320
Talia divino fuderunt carmine fata,
Carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas.
‘O decus eximium magnis virtutibus augens,
Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
Accipe, quod laeta tibi pandunt luce sorores, 325
Veridicum oraclum--sed vos quae fata secuntur
Currite ducentes subtemina, currite fusi.’
CATULLUS, lxiv. 311-327.
_The Skill of Arachne. Her Contest with Pallas._
B.
Sive rudem primos lanam glomerabat in orbes,
Seu digitis subigebat opus repetitaque longo 20
Vellera mollibat nebulas aequantia tractu
Sive levi teretem versabat pollice fusum,
Seu pingebat acu scires a Pallade doctam.
. . . . . . .
Haud mora constituunt diversis partibus ambae
Et gracili geminas intendunt stamine telas.
Tela iugo vincta est, stamen secernit harundo, 55
Inseritur medium radiis subtemen acutis
Quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum
Percusso paviunt insecti pectine dentes.
Utraque festinant cinctaeque ad pectora vestes
Bracchia docta movent, studio fallente laborem. 60
OVID, _Met._ vi. 19-23, 53-60.
_The Pastime of Circe._
C.
Proxima Circaeae raduntur litora terrae 10
Dives inaccessos ubi Solis filia lucos
Assiduo resonat cantu, tectisque superbis
Urit odoratam nocturna in lumina cedrum,
Arguto tenues percurrens pectine telas.
VERG. _Aen._ vii. 10-14.
Cf. OVID, _Met._ iv. 220-229; _Fasti_, iii. 815-20. [III. 857-862]
ANDROMEDA. (1)
_The Approach of the Monster._
A.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account