GR. Quid tu? nunquam audisti antehac vidulum
esse piscem? TR. Scelus, 70
Nullus est. GR. Immost profecto: ego qui sum piscator scio.
Verum rare capitur: nullus minus saepe ad terram venit.
TR. Nil agis: dare verba speras mihi te posse, furcifer.
Quo colorest? GR. Hoc colore capiuntur pauxilluli:
Sunt alii puniceo corio, magni autem, atque atri.
TR. Scio: 75
Tu hercle, opino, in vidulum piscem te convortes, nisi caves:
Fiet tibi puniceum corium, postea atrum denuo.
_Rudens_, IV. iii. 58-77.
TERENCE.
‘_Humani nil a me alienum puto._’
(CHREMES--MENEDEMUS.)
A.
CH. Numquam tam mane egredior neque tam vesperi 15
Domum revortor, quin te in fundo conspicer
Fodere aut arare aut aliquid ferre. Denique
Nullum remittis tempus neque te respicis.
Haec non voluptati tibi esse satis certo scio.
‘Enim,’ dices, ‘quantum hic operis fiat poenitet.’ 20
Quod in opere faciundo operae consumis tuae,
Si sumas in illis exercendis, plus agas.
ME. Chremes, tantumne ab re tuast oti tibi,
Aliena ut cures ea quae nil ad te attinent?
CH. Homo sum: humani nil a me alienum puto. 25
Vel me monere hoc vel percontari puta:
Rectumst, ego ut faciam; non est, te ut deterream.
ME. Mihi sic est usus: tibi ut opus factost, face.
CH. An quoiquamst usus homini, se ut cruciet?
ME. Mihi. 30
CH. Siquid laborist, nollem: sed quid istuc malist?
Quaeso, quid de te tantum commeruisti?
ME. Eheu.
CH. Ne lacruma, atque istuc, quidquid est, fac me ut sciam;
Ne retice, ne verere, crede inquam mihi:
Aut consolando aut consilio aut re iuvero. 34
_Hautont._ I. i. 15-34.
_Cicero on Terence._
B.
‘Tu quoque, qui solus lecto sermone, Terenti,
Conversum expressumque Latina voce Menandrum
In medium nobis sedatis vocibus effers,
Quiddam come loquens, atque omnia dulcia miscens.’
SUETON. _Vit. Ter._ p. 34.
_Terence defends his use of ‘Contaminatio.’_[38]
C.
Nam quod rumores distulerunt malivoli
Multas contaminasse Graecas, dum facit
Paucas Latinas: factum id esse hic non negat,
Neque se pigere et deinde facturum autumat.
Habet bonorum exemplum, quo exemplo sibi 20
Licere id facere quod illi fecerunt putat.
_Hautont._ Prol. 16-21.
[Footnote 38: _Contaminatio_ = the _blending_ of the parts of
different comedies into one whole--e.g. the _Andria_ of Terence,
an adaptation of Menander’s _Andria_ and _Perinthia_.]
PLINY THE ELDER.
_The Song of the Nightingale._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account