A. Lusciniis diebus ac noctibus continuis xv garrulus sine intermissu
cantus densante se frondium germine, non in novissimum digna miratu ave.
Primum tanta vox tam parvo in corpusculo, tam pertinax spiritus; deinde
in una perfecta musica scientia: modulatus editur sonus, et nunc
continuo spiritu trahitur in longum, nunc variatur inflexo, nunc
distinguitur conciso, copulatur intorto, promittitur revocato,
infuscatur ex inopinato interdum et secum ipse murmurat, plenus, gravis,
acutus, creber, extentus, ubi visum est, vibrans, summus, medius, imus;
breviterque omnia tam parvulis in faucibus quae tot exquisitis tibiarum
tormentis ars hominum excogitavit, ut non sit dubium hanc suavitatem
praemonstratam efficaci auspicio, cum in ore Stesichori cecinit
infantis. Ac ne quis dubitet artis esse, plures singulis sunt cantus,
nec iidem omnibus, sed sui cuique. Certant inter se, palamque animosa
contentio est: victa morte finit saepe vitam, spiritu prius deficiente
quam captu. Meditantur iuveniores versusque quos imitentur accipiunt:
audit discipula intentione magna et reddit vicibusque reticent;
intelligitur emendatae correptio et in docente quaedam reprehensio.
_Hist. Nat._ x. 81.
PLINY THE YOUNGER.
_A Corinthian Statuette._
B. Ex hereditate, quae mihi obvenit, emi proxime Corinthium signum,
modicum quidem, sed festivum et expressum, quantum ego sapio, qui
fortasse in omni re, in hac certe perquam exiguum sapio: hoc tamen
signum ego quoque intellego. Est enim nudum, nec aut vitia, si qua sunt,
celat, aut laudes parum ostentat. Effingit senem stantem: ossa, musculi,
nervi, venae, rugae etiam ut spirantis apparent: rari et cedentes
capilli, lata frons, contracta facies, exile collum. Aes ipsum, quantum
verus color indicat, vetus et antiquum. Talia denique omnia, ut possint
artificum oculos tenere, delectare imperitorum. Quod me, quamquam
tirunculum, solicitavit ad emendum. Emi autem, non at haberem domi,
verum ut in patria nostri celebri loco ponerem; ac potissimum in Iovis
templo. Videtur enim dignum templo, dignum deo donum.
_Ep._ iii. 6.
METHODS OF WORK.
_Helps to Style._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account