_Monobyblos Properti._
III. Cynthia, facundi carmen iuvenale Properti,
Accepit famam; non minus ipsa dedit.
_Titus Livius in membranis._
IV. Pellibus exiguis artatur Livius ingens,
Quem mea non totum bybliotheca capit.
_Sallustius._
V. Hic erit, ut perhibent doctorum corda virorum,
Primus Romana Crispus in historia.
_Lucanus._
VI. Sunt quidam qui me dicunt non esse poetam:
Sed qui me vendit bybliopola putat.
_Catullus._
VII. Tantum magna suo debet Verona Catullo,
Quantum parva suo Mantua Vergilio.
_Fistula._
VIII. Quid me corapactam ceris et harundine rides?
Quae primum structa est fistula talis erat.
_Catella Gallicana._
IX. Delicias parvae si vis audire catellae
Narranti brevis est pagina tota mihi.
_Minerva argentea._
X. Dic mihi, virgo ferox, cum sit tibi cassis et hasta
Quare non habeas aegida. ‘Caesar habet.’
_Hercules fictilis._
XI. Sum fragilis: sed tu, moneo, ne sperne sigillum:
Non pudet Alciden nomen habere meum.
_Toga._
XII. ‘Romanos rerum dominos gentemque togatam’
Ille facit, magno qui dedit astra patri.
EPITAPHS AND INSCRIPTIONS.
_On Naevius_ (by himself).
I. ‘Immortales mortales si foret fas flere
Flerent divae Camenae Naevium poetam;
Itaque postquam est Orci traditus thesauro
Obliti sunt Romai loquier lingua Latina.’
_On Ennius_ (by himself).
II. ‘Aspicite, o cives, senis Enni imaginis formam:
Hic vestrum panxit maxima facta patrum.
Nemo me lacrumis decoret nec funera fletu
Faxit. Cur? Volito vivas per ora virum.’
_On Pacuvius_ (by himself).
III. ‘Adulescens, tametsi properas, te hoc saxum rogat,
Ut sese aspicias, deinde quod scriptum est, legas.
Hic sunt poetae Pacuvi Marci sita
Ossa. Hoc volebam nescius ne esses. Vale.’
_On Plautus_ (by himself).
IV. ‘Postquam est mortem aptus Plautus, Comoedia luget,
Scena est deserta, ac dein Risus, Ludus, Iocusque,
Et Numeri innumeri simul omnes collacrumarunt.’
_On Tibullus._
V. ‘Te quoque Vergilio comitem non aequa, Tibulle,
Mors iuvenem campos misit ad Elysios,
Ne foret aut elegis molles qui fleret amores
Aut caneret forti regia bella pede.’
DOMITIUS MARSUS.
_In tumulo hominis felicis._
VI. ‘Sparge mero cineres, bene olentis et unguine nardi,
Hospes, et adde rosis balsama puniceis.
Perpetuum mihi ver agit illacrimabilis urna
Et commutavi saecula, non obii.
Nulla mihi veteris perierunt gaudia vitae,
Seu meminisse putes omnia, sive nihil.’
AUSONIUS, _Epit._ 36.
_Thermopylae._
VII. ‘Ὦ ξεῖν’, ἀγγέλλειν Λακεδαιμονίοις, ὅτι τῇδε
Κείμεθα, τοῖς κείνων ῥήμασι πειθόμενοι.’
SIMONIDES _of Ceos_.
‘Dic, hospes, Spartae, nos te vidisse iacentes,
Dum sanctis patriae legibus obsequimur.’
_Transl. by_ CICERO, _Tusc._ i. 42. 101.
EPILOGUE.
_Horace._
A.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account