Si quicquam muteis gratum acceptumve sepulcris
Accidere a nostro, Calve, dolore potest,
Cum desiderio veteres renovamus amores
Atque olim amissas flemus amicitias,
Certe non tanto mors immatura dolori est
Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.
CATULLUS, xcvi.
_The Plea of Cornelia to her Husband._
C.
Desine, Paule, meum lacrimis urgere sepulcrum:
Panditur ad nullas ianua nigra preces.
Cum semel infernas intrarunt funera leges,
Obserat umbrosos lurida porta locos. . . . 4
Nunc tibi commendo communia pignora natos:
Haec cura et cineri spirat inusta meo.
Te Lepide, et te, Paule, meum post fata levamen;
Condita sunt vestro lumina nostra sinu. 76
Fungere maternis vicibus, pater: illa meorum
Omnis erit collo turba ferenda tuo.
Oscula cum dederis tua flentibus, adice matris:
Tota domus coepit nunc onus esse tuum. 80
PROPERTIUS, IV. (V.) xi. 1-4, 73-80.
_Mors Tibulli._
D.
Memnona si mater, mater ploravit Achillem,
Et tangunt magnas tristia fata deas,
Flebilis indignos, Elegia, solve capillos:
A nimis ex vero nunc tibi nomen erit!
Ille tui vates operis, tua fama, Tibullus
Ardet in exstructo corpus inane rogo.
OVID, _Am._ III. ix. (sel.)
MARTIALIS APOPHORETA[43] (1).
[Footnote 43: Apophoreta (ἀποφόρητα = to be carried away),
Christmas presents which were interchanged at the Saturnalia.]
_Lectori._
Quo vis cumque loco potes hunc finire libellum:
Versibus explicitumst omne duobus opus.
Lemmata si quaeris cur sint adscripta, docebo,
Ut, si malueris, lemmata sola legas.
_Chartae Epistulares._
I. Seu leviter noto seu caro missa sodali
Omnes ista solet charta vocare suos.
_Theca Libraria._
II. Sortitus thecam calamis armare memento:
Cetera nos dedimus, tu leviora para.
_Umbella._
III. Accipe quae nimios vincant umbracula soles:
Sit licet et ventus, te tua vela tegent.
_Parazonium._
IV. Militiae decus hoc gratique erit omen honoris,
Arma tribunicium cingere digna latus.
_Falx._
V. Pax me certa ducis placidos curvavit in usus.
Agricolae nunc sum, militis ante fui.
_Scrinium._
VI. Selectos nisi das mihi libellos,
Admittam tineas trucesque blattas.
_Candelabrum Corinthium._
VII. Nomina candelae nobis antiqua dederunt.
Non norat parcos uncta lucerna patres.
_Pila Paganica._
VIII. Haec quae difficili turget paganica pluma,
Folle minus laxast et minus arta pila.
_Pila Trigonalis._
IX. Si me mobilibus scis expulsare sinistris,
Sum tua. Tu nescis? rustice, redde pilam.
_Follis._
X. Ite procul, iuvenes: mitis mihi convenit aetas:
Folle decet pueros ludere, folle senes.
_Vergilius in membranis._
I. Quam brevis immensum cepit membrana Maronem!
Ipsius vultus prima tabella gerit.
_Cicero in membranis._
II. Si comes ista tibi fuerit membrana, putato
Carpere te longas cum Cicerone vias.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account