Illud etiam somnium et magnae admirationis et clari exitus, quod eadem
nocte duo consules P. Decius Mus et T. Manlius Torquatus Latino bello
gravi ac periculoso non procul a Vesuvi montis radicibus {10} positis
castris viderunt. Utrique enim quaedam per quietem species praedixit ex
altera acie imperatorem, ex altera exercitum dis Manibus matrique Terrae
deberi; utrius autem dux copias hostium superque eas sese ipsum
devovisset, victricem abituram. Id {15} luce proxima consulibus
sacrificio vel expiaturis, si posset averti, vel, si certum deorum etiam
monitu visum foret, exsecuturis, hostiarum exta somnio congruerunt,
convenitque inter eos, cuius cornu prius laborare coepisset, ut is
capite suo fata patriae lueret. {20} Quae neutro reformidante Decium
depoposcerunt.
VALERIUS MAXIMUS, i. _De Somniis_.
[Linenotes:
13. +Dis Manibus+ = _the deified souls of the dead_, usually looked
upon as beneficent spirits.
15. +victricem+, sc. _aciem_.
17. +deorum etiam monitu+ = _by the warning of the gods also_, i.e.
by the auspices as well as by the dream.
19-20. +cuius cornu ... coepisset.+ The left wing led by Decius was
repulsed by the Latins, and Decius accordingly devoted himself to
death.]
+Parallel Passage.+ Livy, viii. 6. 9.
D34
THE LATIN WAR, 340-338 B.C. (2)
_The Battle of Mt. Vesuvius, 340 B.C._
Procedente deinde certamine cum aliis partibus multitudo superaret
Latinorum, Manlius consul audito eventu collegae paulisper addubitavit,
an consurgendi iam triariis tempus esset; deinde melius ratus integros
eos ad ultimum discrimen servari, {5} Accensos ab novissima acie ante
signa procedere iubet. Qui ubi subiere, extemplo Latini, tamquam idem
adversarii fecissent, triarios suos excitaverunt; qui aliquamdiu pugna
atroci cum et semet ipsi fatigassent et hastas aut praefregissent aut
hebetassent, {10} pellerent vi tamen hostem, debellatum iam rati
perventumque ad extremam aciem, tum consul triariis ‘Consurgite nunc’
inquit ‘integri adversus fessos, memores patriae parentumque et coniugum
ac liberorum, memores consulis pro vestra victoria {15} morte
occubantis.’ Ubi triarii consurrexerunt, integri, refulgentibus armis,
nova ex improviso exorta acies, receptis in intervalla ordinum
antepilanis, clamore sublato principia Latinorum perturbant hastisque
ora fodientes primo robore virorum caeso per alios manipulos {20} velut
inermes prope intacti evasere tantaque caede perrupere cuneos, ut vix
quartam partem relinquerent hostium.
LIVY, viii. 10.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account